スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XXX 第II巻 第XXX章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 145D · 10 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.1

1

Igitur per excessum Neronis Galba imperium rapuit: mox Otho, Galba interfecto, occupavit. Tunc Vitellius in Gallias, fretus exercitibus quibus praeerat, Urbem ingressus, Othone interfecto, summam rerum usurpavit; quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu Reip. ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium: et, ut mos est, diademate capiti imposito, ab exercitu imperator consalutatus Titum filium Caesarem facit, eidem pars copiarum, et obsidendae Hierosolymae negotium datum.

PL 20, 145D

さて、ネロの死によってガルバが帝位を奪った。まもなくオトが、ガルバを殺してこれを占めた。そのときウィテッリウスが、ガリアで〔底本は in Gallias(ガリアへ)を斜体で刷り、疑わしい語句として示す。ガリアにいて、の意に解した〕指揮下の軍に頼って都に入り、オトを殺して最高権力を奪い取った。このことがウェスパシアヌスに伝えられると、彼は、悪い前例ではあったが、国家を悪人どもから取り戻そうという善い思いから、エルサレムを包囲していたときに帝位に就いた。そして、習わしどおり頭に王冠を載せ、軍から皇帝と歓呼されると、子のティトゥスをカエサルとし、軍勢の一部とエルサレム包囲の任務を彼に与えた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.2

2

Vespasianus Romam profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmavit.

PL 20, 146A

ウェスパシアヌスはローマに赴き、元老院と民の最大の歓迎を受けた。ウィテッリウスが自殺すると、帝位を固めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.3

3

Interea Judaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant; passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo jam officio humandi.

PL 20, 146A

そのあいだに、包囲されたユダヤ人は、和平も降伏も許されなかったので、ついに飢えて死んでいった。道という道は死体で満ち始め、埋葬という務めもすでに果たされなくなった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.4

4

Quin omnia nefanda insuper ausi, ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae ejusmodi alimentis tabes praeripuerat.

PL 20, 146A

それどころか、あらゆる忌まわしいことをあえて行い、そうした食物のうちで病が先に奪ったものを除いては、人間の体さえも容赦しなかった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.5

5

Igitur defessis defensoribus irrupere Romani, ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Judaeae oppidis multitudo convenerat: nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore quo Dominum cruci affixerat gens impia, internecioni daretur.

PL 20, 146B

守備の者たちが疲れ果てたとき、ローマ軍が突入した。折しも、過越の日に、田畑や他のユダヤの町々から全群衆が集まっていた。まことに、これは神がそう定めたのであろう。不敬虔な民が主を十字架につけたその同じ時に、殲滅に付されたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.6

6

Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt: donec obstinatis ad mortem animis ultro se subjectis ignibus intulerunt. Numerus peremptorum ad undecies centena millia refertur: capta vero C millia, ac venumdata.

PL 20, 146B

ファリサイ派はしばらくのあいだ、神殿のために最も激しく抵抗した。ついに死を覚悟した心で、自ら進んで火の中に身を投じた。殺された者の数は、百十万に及ぶと伝えられる。捕らえられて売られた者は十万であった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.7

7

Fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret: etenim nonnullis videbatur, aedem sacratam, ultra omnia mortalia illustrem, non debere deleri: quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet.

PL 20, 146B

伝えられるところでは、ティトゥスは会議を開き、これほどの規模の神殿を破壊すべきか、まず熟慮した。実際、聖別されたこの神殿は人間のあらゆるものにまさって名高く、破壊すべきではないと思う者もいた。保存すればローマの節度の証しとなり、破壊すれば永遠に残酷さの汚点を示すことになる、というのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.8

8

At contra alii, et Titus ipse, evertendum templum in primis censebant, quo plenius Judaeorum et Christianorum religio tolleretur, quippe has religiones, licet contrarias sibi, iisdem tamen auctoribus profectas; Christianos ex Judaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram.

PL 20, 146C

しかし反対に、他の者たちとティトゥス自身は、神殿を破壊すべきだと何よりも考えていた。そうすればユダヤ人とキリスト教徒の宗教がより完全に除かれるからだ、と。この両宗教は互いに反するとはいえ、同じ起源から出たもので、キリスト教徒はユダヤ人から出たのであり、根が取り除かれれば、その幹はたやすく滅びる、というのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.9

9

Ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, ab hinc annos trecentos triginta et unum.

PL 20, 146C

こうして、神の導きによって皆の心が燃え立ち、神殿は破壊された。それは今から331年前である。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.30.10

10

Atque haec ultima templi eversio et postrema Judaeorum captivitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur; quotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos: nam saepe alias cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra septuaginta annos servitutis poenam pependerunt.

PL 20, 146C

そしてこれが神殿の最後の破壊、ユダヤ人の最後の捕囚である。これによって彼らは祖国を追われ、世界じゅうに散らされているのが見られる。彼らは日々、世に対して証しとなっている。ほかでもなく、キリストに不敬虔な手を下したがゆえに罰せられたのだ、と。かつて何度も、罪のゆえに捕囚に引き渡されたときには、決して70年を超えて隷属の刑罰を負ったことはなかったからである。