Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.1
Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conversi ad Dominum misericordiam solitam flagitantes, impetraverunt.
PL 20, 110Dさて、先に述べたように、ミディアン人が彼らを支配していたので、民は主に立ち返り、いつもの慈しみを願って、それを得た。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.2
Erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, vir justus et charus Domino acceptusque; huic angelus de campo messis domum revertenti astitit: Dominus, inquit, tecum, potens in virtute.
PL 20, 110Dヘブライ人のうちにギデオンという名の者がいた。義しく、主に愛され、受け入れられた人であった。刈り入れの野から家に戻る彼のそばに、天使が立った。「主は汝とともにいる。力ある勇者よ」と言った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.3
At ille voce humili, non esse in se Dominum ingemiscebat: siquidem quod populum captivitas premeret, virtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
PL 20, 110D彼は低い声で、主は自分たちとともにいないと嘆いた。民が捕囚に苦しんでいることや、エジプトの地から彼らを導き出した主の力ある業を、泣きながら思い出していたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.4
Tum angelus: Vade, inquit, in hoc spiritu quo locutus es, et populum de captivitate eripe. Ille vero abnuere, se infractis suorum viribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere; perstare contra angelus, Ne dubitaret posse fieri quae Dominus loquebatur.
PL 20, 110Dすると天使は言った。「行け。汝が語ったその霊をもって、民を捕囚から救い出せ」。彼は、自分の同胞の力が砕かれ、自分自身が最も小さい者であるのに、これほどの重荷を負うことはできないと拒んだ。天使は反対に踏みとどまり、主が語ることが実現しうるのを疑ってはならないと告げた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.5
Perfecto igitur sacrificio, dirutaque ara quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos profectus, castra castris hostium contulit. Sed Madianitis etiam gens Amalech se conjunxerat; Gedeon vero non amplius quam ad triginta et II millia exercitum paraverat.
PL 20, 111Aこうして犠牲を終え、ミディアン人がバアルの偶像に献げた祭壇を壊し、自分の同胞のもとへ行き、宿営を敵の宿営にぶつけた。ミディアン人にはアマレクの民も加わっていた。ギデオンのほうは、三万二千を超える軍勢を整えてはいなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.6
Sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, Nimiam esse hanc multitudinem, quam in praelium vellet educere: Hebraeos pro solita perfidia eventum pugnae non Deo, sed virtuti suae daturos: itaque daret volentibus discedendi potestatem; quod ubi populo divulgatum, XX et II M a castris recesserunt.
PL 20, 111Aだが、戦いを始める前に、神は彼に語った。この軍勢は、戦いに連れ出そうとするには多すぎる。ヘブライ人はいつもの背信のゆえに、戦いの勝利を神ではなく自分の力に帰すだろう。だから、望む者には去る許可を与えよ、と。これが民に告げられると、二万二千人が宿営から去った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.7
Sed ex X millibus quae resederant, admonitus a Domino, non amplius quam trecentos tenuit: reliquos ab armis dimisit.
PL 20, 111A残った一万人のうちからも、主に促されて、三百人以上は保たず、残りは武器を置かせて去らせた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.8
Ita media vigilia castra hostium ingressus, jussis omnibus tuba canere, magnum terrorem injecit; neque cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga, qua quisque potuit, dilapsi; sed, occurrentibus omni ex parte Hebraeis, passim fugientes cadunt; reges Gedeon persecutus ultra Jordanem, comprehensos neci dedit.
PL 20, 111Aそして夜の中ごろの見張りの時に敵の宿営に入り、全員に角笛を吹かせて、大きな恐れを与えた。誰にも抵抗する気力はなく、恥ずべき敗走で、各自できるかぎりの道に散った。だがヘブライ人が四方から迫ったので、逃げる者はあちこちで倒れた。ギデオンは王たちをヨルダン川の向こうまで追い、捕らえて殺した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.25.9
Ea pugna centum et XX M ex hostibus caesa, XV capta traduntur. Tunc consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum: quod ille aspernatus, communi jure cum civibus vivere, quam praeesse suis maluit.
PL 20, 111Bこの戦いで、敵の十二万が斬られ、十五〔底本は XV。M を欠くらしいが刷りのまま〕が捕らえられたと伝えられる。そのとき、全員一致でギデオンに、民の長となるよう申し出たが、彼はこれを退け、同国人と同じ権利で生きることを、同胞の上に立つことよりも選んだ。