Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.1
His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, verba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Dominus, atque ita audita ad populum referret.
PL 20, 105B神がこれらを告げたあと、角笛が鳴り響き、松明が燃え上がり、山を煙が覆うと、民は恐れのあまり身の毛がよだち、神の言葉に耐えられなかった。彼らはモーセに、主が語るのは彼にだけにして、聞いたことを民に伝えてほしいと求めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.2
Edicta autem Dei ad Moysen istiusmodi sunt: Hebraeus puer pecunia emptus, sex annis serviet, post haec liber erit: sponte autem permanenti in servitute, auris forabitur. Qui hominem occiderit, capite poenas luet: qui imprudens, rite exsulerit.
PL 20, 105C神がモーセに与えた定めは次のとおりである。金で買われたヘブライ人の奴隷〔puer〕は6年のあいだ仕え、その後は自由となる。自ら進んで隷属にとどまる者は、耳に穴をあける。人を殺した者は命で償う。故意でなく殺した者は、定めに従い国外に逃れよ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.3
Qui patrem matremve pulsaverit, conviciumque eis dixerit, capitali supplicio afficitor. Si quis Hebraeum subreptum vendiderit, morti dabitur. Si quis servum proprium servamve percusserit, exque eo ictu obierit, reus judicio fiet.
PL 20, 105C父または母を打ち、罵った者は、死刑に処せられよ。ヘブライ人を盗んで売った者は、死に渡される。自分の男の奴隷か女の奴隷を打ち、その打撃で死なせた者は、裁判にかけられる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.4
Si quis partum non deformatum mulieri excusserit, neci dabitur. Si quis servo oculum aut dentem extorserit, servus vindicta liberabitur.
PL 20, 105C妊婦を打って、形の整った子を流産させた者は、死に渡される。奴隷の目か歯を砕いた者があれば、その奴隷は解放〔vindicta。ローマ法の奴隷解放の手続きの語〕によって自由にされる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.5
Taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si dominus sciens bestiae vitium, non consuluerit, et ipse lapidabitur: aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. Si servum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur.
PL 20, 105D牛が人を殺したなら、石で打たれる。牛の悪癖を知りながら主人が手を打たなかったなら、主人も石で打たれる。あるいは告発者が求める額で、身を贖う。牛が奴隷を殺したなら、その主人に三十ディドラクマの金が支払われる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.6
Si quis defossum lacum non cooperuerit, pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. Si taurus alterius taurum occiderit, pecus venumdabitur, pretiumque domini partientur: peremptum etiam divident.
PL 20, 105D掘った穴に蓋をせず、家畜がその穴に落ちたなら、家畜の代価を主人に支払う。他人の牛を牛が殺したなら、生きた牛を売り、代価を主人たちが分け、死んだ牛も分ける。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.7
Quod si dominus vitium tauri sciens, non consuluerit; taurum dabit. Si quis vitulum subripuerit, quinque restituet; si ovem subripuerit, quadrupli poena erit: si viva penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet.
PL 20, 105Dだが主人が牛の悪癖を知りながら手を打たなかったなら、その牛を渡す。子牛を盗んだ者は五倍にして返す。羊を盗んだ者は四倍の刑罰を受ける。盗まれた家畜が生きたまま盗人の手もとで見つかれば、二倍にして返す。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.8
Nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. Si cujus pecora alterius sata depaverint, dominus pecoris eversa restituet. Si depositum perierit, is penes quem depositum fuit, jurabit nihil se dolo egisse: fur inventus, duplum dabit.
PL 20, 106A夜の盗人は殺してよいが、昼の盗人は殺してはならない。誰かの家畜が他人の作物を食い荒らしたなら、家畜の主人が荒らしたものを償う。預かり物が失われたなら、預かった者は、自分が悪意で行ったのではないと誓う。盗人が見つかれば、二倍を支払う。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.9
Commendatum pecus a bestia interceptum, non restituetur. Si quis virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam, et ita eam uxorem accipiet. Si pater puellae nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. Si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur.
PL 20, 106A預けられた家畜が獣に奪われたなら、返されない。まだ婚約していないおとめを辱めた者は、その娘に結納を与え、そのうえで妻に迎える。娘の父が結婚を拒むなら、さらった者が結納金を支払う。家畜と交わった者は、死に渡される。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.10
Sacrificans idolis, pereat. Viduam et orphanum non premendos: Pauperem debitorem non perurgendum; nec usuram poscendam: Vestimentum pauperis pro pignore non accipiendum: Principem populi non increpandum: Primogenita omnia Domino offerenda: Carnem a fera captam non edendam: Coitiones in testimonium falsum, aut in quacumque malitia, non esse faciendas.
PL 20, 106A偶像に犠牲を献げる者は滅びよ。やもめと孤児は苦しめてはならない。貧しい債務者を厳しく責め立ててはならず、利息を求めてはならない。貧しい者の衣を質に取ってはならない。民の指導者を罵ってはならない。初子はすべて主に献げよ。野獣に捕らえられた肉を食べてはならない。偽りの証言や、いかなる悪事のためにも、徒党を組んではならない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.11
Inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. Si animal inimici succubuisse oneri inveneris, erigere debebis. Innocentem et justum non occides. Non justificabis impium pro muneribus.
PL 20, 106B汝の敵の迷った家畜を見過ごさず、連れ戻せ。敵の家畜が荷の下に倒れているのを見つけたなら、起こしてやらねばならない。罪なき義しい者を殺してはならない。賄賂のために不敬虔な者を義としてはならない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.18.12
Munera non accipienda: Advenam benigne habendum: Sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum: Fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.
PL 20, 106B贈り物を受け取ってはならない。寄留者を親切に扱え。六日は働き、安息日は休め。第7年の収穫は刈り取らず、貧しい者や乏しい者のために残せ。