スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XXVI 第I巻 第XXVI章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 111B · 9 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.1

1

Depulsa igitur captivitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit. Sed defuncto Gedeon, filius ejus Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sichimorum principibus operam ei navantibus, regnum occupavit isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello premeret, turrim quamdam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.

PL 20, 111B

こうして7年にわたって民を押さえていた捕囚が払われると、40年の平和があった。だがギデオンが死ぬと、その子で妾の腹から生まれたアビメレクが、兄弟たちを殺し、最も悪い者たちがこぞって同意し、とりわけシケムの有力者たちが力を貸して、王位を奪った。彼は内紛に悩まされ、自分の民を戦いで攻め立てていたが、町を失って逃げた者たちが身を寄せたある塔を攻め落とそうとして、不用意に近づいたところ、女の投げた石に当たって死んだ。3年のあいだ支配を保ったのちであった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.2

2

Huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. Post hunc Jair fuit, qui cum aeque viginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Domino idolis se mancipavit: obque id Israelitae subacti sunt ab allophylis et Ammonitis, duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt.

PL 20, 111C

彼のあとを継いだのはトラで、22年のあいだ王位を保った。その次はヤイルで、同じく22年のあいだ首長の座にあった。そののち民は主を捨てて偶像に身を渡し、そのためイスラエルの民はペリシテ人とアンモン人に服従させられ、18年のあいだその支配のもとにあった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.3

3

Quo tempore eis Dominum invocantibus divinum scilicet responsum redditum est: Simulacra potius invocarent: se non ultra misericordiam ingratis praestiturum.

PL 20, 111C

そのとき、彼らが主に祈ると、神の返答が与えられた。偶像に祈るがよい。自分は恩知らずの者たちに、もはや慈しみを与えない、と。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.4

4

At illi flentes culpam fateri, et precari veniam; abjectisque idolis Deum implorantes, negatam licet misericordiam impetraverunt.

PL 20, 111D

しかし彼らは泣いて咎を認め、赦しを願った。偶像を捨てて神に祈り、拒まれていた慈しみを、ついに得た。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.5

5

Igitur Jepta duce ad libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt; missis prius ad Ammon regem legatis, ut finibus suis contentus, bello abstineret. At ille praelium non abnuens, aciem instruxit.

PL 20, 111D

そこでエフタを指導者として、自由を武器で勝ち取るために、民は大勢集まった。それに先立ち、アンモンの王に使者を送り、自分の領土で満足して戦いを控えるよう求めた。だが彼は戦いを拒まず、戦列を整えた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.6

6

Tum Jepta, prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur, si prospere pugnasset, eum qui sibi primus revertenti obvius fuisset, hostiam Deo dandum.

PL 20, 111D

そのときエフタは、戦いの合図が出される前に、誓いを立てたと言われる。もし戦いに勝てば、帰るとき最初に出会う者を、神に犠牲として献げる、と。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.7

7

Ita victis hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit, quae patrem exceptura victorem, cum tympanis et choris laeta processerat. Tum Jepta consternatus, dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem.

PL 20, 111D

こうして敵に勝って家に戻るとき、娘が彼に出会った。娘は勝って帰る父を迎えるため、太鼓と踊りを携えて喜びながら出て来たのである。そこでエフタは動揺し、悲しみのあまり衣を裂いて、娘に誓いの必然を告げた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.8

8

At illa, non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium petit, ut aequales suas prius videret: quibus actis ultro ad patrem redit, votumque Domino reddit. Jepta principatum sex annis tenuit.

PL 20, 112A

しかし娘は女らしからぬ気丈さで、死を拒まず、ただ2か月だけ命の猶予を求めた。同じ年ごろの娘たちにあらかじめ会うためである。それが済むと、自ら進んで父のもとに戻り、誓いを主に果たした。エフタは6年のあいだ首長の座にあった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.26.9

9

Huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio, anno septimo decessit: postque eum Allon Zabulonites annis X, itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur, ediderunt.

PL 20, 112A

彼のあとにイブツァン〔刷りは Esebon。士師記12:8のイブツァンを指す〕が継ぎ、穏やかな治世を送って、7年目に世を去った。そのあと、ゼブルン人エロン〔刷りは Allon〕が10年、同じくアブドンが8年、支配を保ったが、平和の時代には、歴史が語るほどのことを何も残さなかった。