Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.40.1
Queis opibus confisus, templum Domino immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum jecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo: licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur; quod nequaquam convenit: siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum, quam amplius, annotarim.
PL 20, 119Dこれらの富に頼んで、ソロモンは主のために、巨大な工事の神殿を造りはじめた。3年にわたって費用を整えたのち、治世のおよそ4年目に最初の土台を据えた。それはヘブライ人のエジプトからの出発から、およそ588年目のことである。もっとも『列王記三』では440年であったと伝えられているが、それはまったく合わない。上に述べた年数の連なりに照らせば、私が記した年数は、多くしたというより、むしろおそらく少なくしたと言うほうがまだありうるからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.40.2
Sed non dubito librariorum potius negligentia, praesertim tot jam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit: sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur.
PL 20, 120Aだが私は、このように何世紀も経ていることもあり、真実が損なわれたのは、預言者が誤ったからというより、書写者の不注意によると疑わない。我々のこの小著でも、同じことが起こるだろうと信じる。不注意なしに整えたものが、書き写す者の不注意によって損なわれるのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.40.3
Igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. Celebrato deinde ibidem sacrificio, dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Dominus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Dominum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod jampridem impletum videmus, et mox . . . . connexum rerum ordinem exponemus.
PL 20, 120Aさてソロモンは、始めた神殿の工事を、20年目に仕上げた。その後、そこで犠牲を献げて祭を行い、民と神殿を祝福する祈りを唱えた。すると主は彼に語りかけ、もし彼らがいつか罪を犯し、主を捨てるなら、その神殿は地面と等しくされるであろうと告げた。これがすでに成就しているのを、我々は見ている。そしてやがて……〔底本は「et mox」のあとに四つの点を刷り、脱落を示す。続く語は補わずに訳した〕、つながった事の順序を述べよう。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.40.4
Interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis conjugia sumpsisset, et jam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.
PL 20, 120Aそのあいだソロモンは、富に栄え、かつていた王たちのうちで最も富んでいたが、常に事の順序であるとおり、富から贅沢と悪徳に落ち込んだ。神の禁令に背いて異邦人の女たちとの婚姻を結び、すでに700人の妻と300人の側女を持つに至って、彼女たちのために、彼女たちの民の習いに従い、犠牲を献げるための偶像を立てた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.40.5
Quibus rebus aversus Dominus, graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte majore ademptum filio, servo illius traderetur; idque ita accidit.
PL 20, 120Bこのことで主は彼から遠ざかり、厳しく叱責して刑罰を告げた。すなわち、王国の大部分が取り上げられて、彼の子ではなく、彼の僕に渡される、と。そしてそのとおりになった。