Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.1
Victores secundo praelio allophyli, arcam Dei quae in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. Sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit: cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est.
PL 20, 114B二度目の戦いで勝利したペリシテ人は、自分たちの手に落ちた神の箱を、アシュドドの町のダゴンの神殿に運び入れた。しかし悪霊に献げられたその像は、箱が運び入れられると倒れた。偶像を元の場所に戻すと、続く夜に、ばらばらに裂かれた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.2
Inde mures per omnem regionem exorti, noxiis morsibus multa hominum millia letho dabant. Quo malo compulsi Azotii, ad declinandam calamitatem, arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt; qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt.
PL 20, 114Bその後、ネズミが全土に湧き出て、害をなす噛み傷で何千もの人々を死に至らせた。この災いに追い立てられたアシュドドの人々は、災難を避けようとして、神の箱をガトの人々のもとに移した。彼らも同じような災厄に見舞われたので、箱をアシュケロン〔サムエル記上5:10ではエクロン〕の町に運んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.3
His vero, advocatis gentis ejus primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere; ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum, imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur.
PL 20, 114Cそこで、その民の長たちが呼び集められて、主の箱をヘブライ人に返す方針が決まった。こうして、君主たち、鳥卜官たち、祭司たちの意見に従い、箱は多くの贈り物とともに車に載せられて送り返された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.4
Illud mirabile, quod cum oneri boves feminas subjecissent, vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Judaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu fetus relicti: cujus rei miraculo reguli allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti, religiosum officium praestiterunt.
PL 20, 114C驚くべきことがあった。雌牛を荷に繋いで、その子牛たちを家に留め置いたのに、家畜たちは導く者もなくユダヤへと道を進めたのである。後に残した子らへの情に呼び戻されることもなかった。この奇跡に、ペリシテ人の小君主たちはヘブライ人の国境まで箱について行き、敬虔な務めを果たした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.5
Judaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Bethsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Domino referre. Mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas quae arcam adduxerant, immolant.
PL 20, 114Cユダヤ人は、箱が戻されるのを見ると、ベト・シェメシュの町から喜びに満ちて競い合うように出迎えに駆け出し、急ぎ、喜び躍り、主に感謝をささげた。まもなく、この務めを担うレビ人たちが神に犠牲を献げ、箱を引いてきた雌牛たちをいけにえとして屠った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.31.6
Sed in oppido quod supra diximus, teneri arca non potuit: itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum. Arca in Cariathiarim oppidum translata est, ibique per viginti annos fuit.
PL 20, 114Dしかし先に述べた町では、箱をとどめておくことができなかった。そのため、神の意志によって、町全体にわたって各所で災いが荒れ狂った。箱はキルヤト・エアリムの町に移され、そこに20年のあいだあった。