Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.1
Huic rerum ordini recte Judith actus conseram, traditur enim post captivitatem fuisse; sed quis eo tempore Persis regnaverit, historia divina non edidit: regem tamen sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum qui Jerosolymam ceperit, sed nullum hoc nomine post captivitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impatientiam et pariles conatus, quicumque ille rex, Nabuchodonosor a Judaeis vocitatus est.
PL 20, 137Aこの出来事の順序にユディトの事績を結びつけるのは適切である。彼女はバビロン捕囚の後にいたと伝えられるからだ。しかし、そのときペルシア人を誰が統治していたかは、神の歴史〔聖書〕は伝えていない。ただ、その物語の王をネブカドネツァルと呼んでいる。もちろんエルサレムを占領したあの王ではない。捕囚の後、ペルシア人のもとでこの名で統治した者を私は見いだせない。ただし、その王が誰であれ、激しさと同様の企てのゆえにユダヤ人からネブカドネツァルと呼ばれたというのであれば、話は別である。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.2
Plerique tamen Cambysem Cyri regis filium putant esse, quod victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit; sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Judith fuisse signatur: porro Cambyses non ultra novem annos rerum potitus est.
PL 20, 137Aとはいえ多くの者は、これをキュロス王の子カンビュセスと考えている。カンビュセスが勝利してエジプトとエチオピアに侵入したからである。しかしこの見解には、同じ聖なる物語が反する。なぜなら、ユディトはその王の12年目にいたと記されているのに、カンビュセスが支配したのは9年を超えなかったからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.3
Unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege qui post Artaxerxem secundum fuit, haec gesta crediderim; idque vel ex hoc conjicio, quod idem Ochus (ut in saecularibus quibusdam scriptis legi) natura immitis cupidusque bellorum traditur: nam et arma finitimis intulit, et Aegyptum, quae ante multos annos desciverat, bello recuperavit.
PL 20, 137Bそこで、歴史について推測してよいなら、私はこれを、第二のアルタクセルクセスの後に王となったオコスのもとで起こったと考えたい。その根拠として、世俗の書物のいくつかで読んだとおり、同じオコスが生来冷酷で戦いを好む者と伝えられている点を挙げる。実際、彼は近隣に武器を向け、何年も前に離反していたエジプトを戦争で取り戻した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.4
Quo tempore etiam sacra eorum, et Apin in Deum receptum irrisisse traditur: quod postea Baguas spado ejus, natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est.
PL 20, 137Bそのとき彼は、エジプト人の祭儀や、神として迎えられたアピスをも嘲笑したと伝えられる。のちにその宦官でエジプト人のバグアスがこれに憤り、民族への侮辱を王の死によって報復した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.5
Meminit autem hujus Baguae historia divina: nam cum Holofernes jussu regis adversus Judaeos duxerat exercitum, Baguam in iisdem castris fuisse memoravit: unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt.
PL 20, 137B神の歴史〔聖書。ここではユディト記〕も、このバグアスに言及している。ホロフェルネスが王の命令でユダヤ人に軍を進めたとき、同じ陣営にバグアスがいたと記しているからである。それゆえ、ネブカドネツァルと呼ばれたあの王がオコスであったという私の見解の論拠として、世俗の歴史家たちが、バグアスはオコスのもとにいたと伝えているのを挙げることも、根拠のないことではあるまい。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.14.6
Caeterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his quae sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praevalente, ut intaminata ab ore corrupto et falsis vera miscente, intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis, et sacris tantum vocibus proferenda, permisceri cum aliis velut aequali sorte non debuit; etenim erat indignissimum, ut alia agentibus, aut alia quaerentibus, haec quoque cum reliquis miscerentur. Sed pergam ad caetera, ac per Judith gesta, ut potero, paucis absolvam.
PL 20, 137Cなお、世俗の文学の著者たちが、聖なる書物に書かれたことをまったく扱っていないことを、誰も不思議に思う必要はない。神の霊が優位に立つことで、〔この歴史は〕偽りと真実を混ぜる汚れた口から損なわれずに保たれ、自らの奥義の内にとどめられた。この歴史は世の営みから切り離され、ただ聖なる言葉によってのみ語られるべきものであり、他のものと等しい扱いで混ぜ合わされるべきではなかった。ほかのことを行い、ほかのことを求める者たちのために、これがその他のものと混ぜられるのは、実にまったくふさわしくなかったからである。さて、私は残りの事柄に進み、ユディトの事績は、できるかぎり簡潔に述べ終えよう。