Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.1
Igitur Amassiae Ozia filius successit; nam in parte decem tribuum Joas diem functus Joram filio locum fecerat: postque hunc Zacharias ejus filius regnavit.
PL 20, 124Aこうしてアマツヤの跡は子ウジヤが継いだ。十部族の側ではヨアシュが世を去り、子のヨラム〔底本は Joram。聖書ではヨアシュの子はヤロブアム。1.46.6 を参照〕に地位を譲っていたからである。このヨラムのあとには、その子ゼカルヤが王となった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.2
Horum nos regnum, omniumque qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus: quia brevitati studentes, superflua omisimus: et ad cognitionem temporum ejus potissimum partis annos credimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit.
PL 20, 124A彼らの治世、およびサマリアで十部族の側を治めた者すべての治世については、その年代を書き留めるべきとは我々は考えなかった。簡潔を旨として、余分なものを省いたからである。年代の知識については、とりわけ後に捕囚に連れ去られ、王国としてより長い期間を持った側の年をたどるべきと我々は考える。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.3
Igitur Ozias regnum Judae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus (Esaias etiam sub hoc primum prophetasse traditur), quo merito prosperis eventibus adversus finitimos bella gessit. Arabas etiam devicit.
PL 20, 124Aさてウジヤはユダの王位を得て、主を知ることに格別の心を用い、預言者ゼカルヤを大いに用いた(イザヤもこの王のもとで初めて預言したと伝えられる)。その功によって、近隣の者たちとの戦いを幸運のうちに遂行した。アラビア人をも打ち破った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.4
Jamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus illicita praesumens, incensum Deo obtulit: quod solis facere sacerdotibus fas erat.
PL 20, 124Bすでにエジプトをも自らの名の恐れで震わせていたが、順境に驕って許されぬことを敢えて行い、神に香を献げた。これは祭司のみが行ってよいことであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.5
Itaque cum per Azariam sacerdotem increpitus eo loco decedere cogeretur, atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit: quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duos et quinquaginta.
PL 20, 124Bそこで祭司アザルヤに咎められ、その場から退くよう迫られると、怒りに燃え立ち、重い皮膚病に覆われて退いた。この病を負ったまま、在位52年にして世を去った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.47.6
Regnum inde Joathae filio datum: isque admodum sanctus fuisse traditur, prospereque imperium administravit: gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit: regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.
PL 20, 124Bその後、王国は子のヨタムに与えられた。彼はまことに聖なる者であったと伝えられ、支配を幸運のうちに治めた。アンモン人の民を戦いで破って貢ぎを納めさせた。在位は16年で、その後を子のアハズが継いだ。