Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.1
Mundus a Domino constitutus est abhinc annos jam pene sex millia, sicut processu voluminis istius digeremus: quamquam inter se parum consentiant qui rationem temporum investigatam ediderunt.
PL 20, 95C世界は、主によって、今からすでにほぼ6000年前に定められた。この書の進行のなかで整理していくとおりである。もっとも、時の計算を調べて公にした者たちは、互いにほとんど一致しない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.2
Quod cum vel Dei nutu, vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. Mundo autem condito, homo factus est. Viro Adam, mulieri Eva nomen fuit.
PL 20, 95Cこれが神の意向によるにせよ、古さの誤りによるにせよ、非難は免れるはずである。世界が造られたのち、人が造られた。男の名はアダム、女の名はエバであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.3
Sed constituti in Paradiso, cum interdictam sibi arborem degustassent, in nostram velut exsules terram ejecti sunt. Deinde ex his Cain atque Abel nascuntur. Sed Cain impius fratrem interemit.
PL 20, 95Cしかし楽園に置かれ、自分たちに禁じられた木を味わったので、追放された者のように、我々の地に投げ出された。それからこの二人からカインとアベルが生まれる。しかし不敬虔なカインは兄弟を殺した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.4
Filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. Ex hoc Irad, atque ex eo Maviael nascitur.
PL 20, 95C彼はエノクという息子を持ち、このエノクによって最初の町が建てられ、建設者の名で呼ばれた。この者からイラドが、そして彼からメフヤエルが生まれる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.5
Hic Mathusalem filium habuit; isque Lamech genuit, a quo juvenis quidam occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur.
PL 20, 95Cこの者はメトシェラ〔Mathusalem。創世記4:18 のメトシャエルにあたる。セトの系譜のメトシェラとは別人〕という息子を持ち、彼はラメクをもうけた。このラメクによって一人の若者が殺されたと伝えられるが、殺された者の名は記されていない。これは未来の奥義に先立って置かれたものと、思慮ある人々によって考えられている。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.6
Igitur Adam, post necem filii minoris, Seth filium procreavit, cum jam tricesimum et ducentesimum annum aetatis implesset. Vixit autem annos IↃ CCCCXXX.
PL 20, 96Cさて、アダムは、年下の息子〔アベル〕の殺害ののち、すでに年齢の230年を満たしたとき、セトという息子をもうけた。彼は930年〔IↃ CCCCXXX。IↃ は 500 を表す古い記号〕生きた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.7
Seth vero Enos, Enos Cainan, Cainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit, qui ob justitiam translatus a Deo traditur.
PL 20, 96Cセトはエノシュを、エノシュはケナンを、ケナンはマハラルエルを、マハラルエルはヤレドを、ヤレドはエノクをもうけた。エノクは正義のゆえに神によって移されたと伝えられる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.8
Hujus filius Mathusala dictus est, qui Lamech genuit, ex quo Noe natus, justitia egregius, et prae caeteris mortalibus Domino charus acceptusque.
PL 20, 96Cその子はメトシェラと呼ばれ、ラメクをもうけた。このラメクからノアが生まれた。ノアは正義において卓越し、他の人間にまさって主に愛され、受け入れられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.9
Qua tempestate, cum jam humanum genus abundaret, angeli, quibus coelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti, illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt.
PL 20, 96Cこの時代、人類がすでに増え広がっていたとき、天を住まいとしていた天使たちは、美しいおとめたちの姿に心を奪われて、禁じられた欲望を求めた。そして自分たちの本性と起源に背く者となり、自分たちがそこの住人であった高きところを捨てて、死すべき者たちと婚姻によって交わった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.2.10
Hi paulatim mores noxios conserentes, humanam corrupere progeniem: ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.
PL 20, 97A彼らは次第に有害な習俗を植えつけ、人の子孫を堕落させた。彼らの交わりから巨人たちが生まれたと言われる。互いに異なる本性の混合が、怪物を生んだからである。