スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 100C · 8 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.1

1

Igitur Israel declinans fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. Huic oppido Emor Chorraeus princeps praeerat. Hujus filius Sichem Dinam filiam Jacob ex Lia genitam stupro subdidit.

PL 20, 100C

さて、イスラエルは兄弟の家を避けて、隊列をシケム人の町サレムへ進め、そこで代価を払って土地を得て、自分の幕屋を張った。この町を、ホリ人の君主ヘモルが治めていた。その息子シケムが、レアから生まれたヤコブの娘ディナを辱めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.2

2

Quo comperto, Simeon et Levi Dinae fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt, ac impigre sororis ulti sunt injuriam. Oppidum a filiis Jacob direptum, praedaque omnis est abducta. Id factum aegre admodum tulisse Jacob traditur.

PL 20, 100D

これを知って、ディナの兄弟シメオンとレビは、町の男性をすべて欺きによって殺し、ためらわず妹の受けた辱めの仇を討った。町はヤコブの息子たちによって略奪され、戦利品はすべて持ち去られた。ヤコブはこのことを大いに苦々しく受け止めたと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.3

3

Mox a Domino monitus, Bethel petiit, ibique altare Domino statuit. Inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit. Puer Benjamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta.

PL 20, 100D

やがて主に促されて、ベテルに向かい、そこで主のために祭壇を築いた。そこからガデルの塔〔創世記35:21 のミグダル・エデル(エデルの塔)。刷りは Gader〕の側に幕屋を据えた。ラケルは出産で死んだ。その子はベニヤミンと呼ばれた。イサクは180歳で世を去った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.4

4

At Esau potens divitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis: cujus progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. Si quis studiosior erit, ad origines revertatur.

PL 20, 100D

さてエサウは富に力があり、妻たちはカナン人の民からも迎えていた。その子孫を、この非常に切り詰めた作品に挿入すべきだとは、私は思わなかった。もっと熱心な者があれば、原典〔創世記〕に立ち戻るがよい。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.5

5

Post excessum patris, Jacob in solo eo in quo Isaac vixerat, commorabatur: filii ejus aliquantum ab eo pascui gratia cum gregibus secesserant; Joseph tamen ac Benjamin parvus domi resederant.

PL 20, 101A

父の死後、ヤコブはイサクが暮らした地にとどまっていた。その息子たちは、牧草のために、家畜の群れとともに、彼からいくらか離れていた。ただしヨセフと幼いベニヤミンは、家に残っていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.6

6

Charus admodum Joseph patri, obque id invisus fratribus: simul, quia frequentibus ejus somniis majorem eum omnibus futurum portendi videbatur. Igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres a patre missus, opportunus injuriae fuit.

PL 20, 101A

ヨセフは父にたいそう愛され、そのために兄弟たちに憎まれた。同時に、彼の頻繁な夢が、彼がすべての者にまさる者になるという前兆と見えたからでもある。そこで、群れを見に行き、兄弟たちを見舞うために父から遣わされた彼は、危害を加えるのに格好の的となった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.7

7

Namque viso fratre, consilium necis ejus ceperunt: sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus.

PL 20, 101A

すなわち、兄弟たちは彼を見て、彼を殺す計画を立てたが、ルベンが反対し、その心がこれほどの罪を嫌っていたので、彼は穴に下ろされた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.10.8

8

Mox suadente Juda deducti ad mitius consilium, negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt, atque ab his Potifari praeposito Pharaonis traditus est.

PL 20, 101A

やがてユダの説得で、より穏やかな計画に導かれ、エジプトに向かっていた商人たちに彼を売った。そして彼は、その者たちからファラオの侍従長ポティファルに引き渡された。