スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XLVIII 第II巻 第XLVIII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 156C · 7 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.1

1

At tum Instantius, Salvianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum Urbis ea tempestate episcopum objecta purgarent; sed iter eis praeter interiorem Aquitaniam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti, sparsere perfidiae semina, maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere.

PL 20, 156C

ところがそのとき、インスタンティウス、サルウィアヌス、プリスキリアヌスは、ローマ市の当時の司教ダマススのもとで、かけられた嫌疑を晴らそうと、ローマへ向かった。しかし彼らの道はアクィタニアの内陸を通り、そこで無学な人々に盛大に迎えられて、背信の種をまいた。とりわけエルサ(現在のオーズ)の民は、当時まことに善良で信仰に熱心であったが、邪な説教によって惑わされた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.2

2

A Burdigala per Delphinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantis per morati, infecere nonnullos suis erroribus.

PL 20, 156D

ブルディガラ(ボルドー)からデルピヌス〔ブルディガラの司教〕によって追い払われたが、それでもエウクロティアの所領でしばらく留まり、幾人かを自分たちの誤りに染めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.3

3

Inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in queis erat Euchrotia, ac filia ejus Procula: de qua fuit in sermone hominum, Priscilliani stupro gravidam partum sibi graminibus abegisse.

PL 20, 156D

そこから道を進み始めたが、まことに恥ずべき、恥知らずな一行であった。妻たちや、他人の女たちまで伴い、その中にはエウクロティアと娘プロクラがいた。プロクラについては、プリスキリアヌスとの不品行によって身ごもり、草で堕胎したと人々の間で噂された。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.4

4

Hi ubi Romam pervenere Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem ejus admissi sunt. Regressi Mediolanum, aeque adversantem sibi Ambrosium repererunt.

PL 20, 156D

彼らはローマに着いてダマススに弁明しようとしたが、彼の前に出ることさえ許されなかった。ミラノに戻ると、やはり自分たちに反対するアンブロシウスに会った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.5

5

Tum vertere consilia, ut (quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserunt) largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent.

PL 20, 156D

そこで彼らは策を変えた。当時最高の権威を持つ二人の司教を欺けなかったので、贈り物と運動によって皇帝から望むものをもぎ取ろうとしたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.6

6

Ita corrupto Macedonio tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis quae prius decreta erant, restitui Ecclesiis jubebantur.

PL 20, 157A

こうして当時の官房長官マケドニウスを買収し、勅答を引き出す。それによって、以前に決められたことは踏みにじられ、〔追放された者たちは〕諸教会に復帰させるよう命じられた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.48.7

7

Hoc freti Instantius et Priscillianus repetivere Hispanias (nam Salvianus in urbe obierat), ac tum sine ullo certamine Ecclesias quibus praefuerant, recepere.

PL 20, 157A

これに頼って、インスタンティウスとプリスキリアヌスはヒスパニアに戻り(サルウィアヌスは都で死んでいた)、争いなくして、自分たちが長を務めていた諸教会を取り戻した。