Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.1
Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat; pax deinde allophylorum irruptione turbata.
PL 20, 114Dこの頃、祭司サムエルがヘブライ人を導いていた。戦のない平穏のうちに民は暇な日々を送っていたが、やがてペリシテ人の侵入によってその平和は乱された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.2
Trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati, Samuel, caesa prius hostia, Domino fretus suos in praelium eduxit; primoque impetu fusis hostibus, victoria penes Hebraeos stetit.
PL 20, 114D皆が罪の自覚のゆえにおののくなかで、サムエルはまずいけにえを屠り、主に拠り頼んで自分の民を戦いに率い出した。最初の突撃で敵を敗走させ、勝利はヘブライ人の側にとどまった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.3
Sed hostili metu remoto, secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis (more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt) regium nomen, cunctis fere liberis gentibus semper invisum, populus desiderabat, planeque non sine exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare.
PL 20, 115Aしかし敵への恐れが去り、事が順調で穏やかになると、民は考えを乱し(目の前にあるものを嫌い、まだ知らぬものを欲しがる民衆の習いである)、ほとんどすべての自由な諸国民が常に忌み嫌ってきた王という名を求めた。自由を隷属と取り替えることを望んだのであり、これは前例のない愚かさというわけではなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.4
Igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia jam ipse senuisset, regem eis constitueret.
PL 20, 115Aそこで彼らは大勢でサムエルを取り囲み、すでに彼自身が老いたのだから、自分たちのために王を立てよと求めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.5
At ille placide, salubri oratione, ab insana voluntate detorquere plebem: dominationem regiam et superba imperia exponere: libertatem extollere, servitutem detestari: postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent.
PL 20, 115Aだが彼は穏やかに、有益な言葉をもって、民をその狂った望みから引き離そうとした。王の支配と驕った命令の実態を説き明かし、自由を称え、隷属を忌み嫌った。最後には、神の怒りが彼らに下ると告げた。心の腐った人々が、神を王としてもちながら、人間のなかから自分たちに王を求めるのだから。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.32.6
His atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Dominum consulit: qui permotus vecordia insanae gentis, nihil adversum se petentibus negandum respondit.
PL 20, 115Bこれらの言葉やその類の言葉も無駄に語られ、民が考えを変えなかったので、サムエルは主に伺いを立てた。主は、狂った民の愚かさに心を動かされ、自分に逆らうことを求める者たちに、何も拒むべきではないと答えた。