Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.1
Igitur post multa inter eos et digna memoratu certamina, apud Caesaraugustam synodus congregatur: cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere.
PL 20, 156Aそこで、彼らの間の語るに値する多くの争いののち、カエサラウグスタ(サラゴサ)で会議が招集され、そのときアクィタニアの司教たちも出席した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.2
Verum haeretici committere se judicio non ausi: in absentes tum lata sententia, damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Elpidius et Priscillianus laici. Additum etiam, ut si quis damnatos in communionem recepisset, sciret in se eamdem sententiam promendam.
PL 20, 156Aだが異端者たちは裁きに身を委ねる勇気がなく、欠席のまま判決が下され、司教インスタンティウスとサルウィアヌス、信徒エルピディウスとプリスキリアヌスが断罪された。さらに、断罪された者を交わりに受け入れる者は、自分にも同じ判決が下されることを知れ、とも付け加えられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.3
Atque id Ithacio Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret, maximeque Hyginum extra communionem faceret: qui cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset.
PL 20, 156Bそしてこの任務はソッスバの司教イタキウス〔底本は Sossubensi を斜体で刷り、疑わしい語として示す。ヒスパニアのオッソノバ(Ossonoba)の司教と解した〕に与えられた。司教たちの決定をすべての者に知らせ、とりわけヒュギヌスを交わりの外に置くことである。ヒュギヌスは、異端者たちを真っ先に公然と追及し始めたのに、のちに恥ずべく堕落して、彼らを交わりに受け入れたのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.4
Interim Instantius et Salvianus damnati judicio sacerdotum, Priscillianum, etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt: rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.
PL 20, 156Bその間、司教たちの裁きによって断罪されたインスタンティウスとサルウィアヌスは、同じカエサラウグスタ会議で彼らとともに烙印を押されたプリスキリアヌスを、信徒でありながらすべての悪の首領であったのに、自分たちの力を強めるため、アビラの町の司教に立てた。鋭く狡猾な人物を司教の権威で武装させれば、自分たちはいっそう安全になる、と考えたのは明らかである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.5
Tum vero Idacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares judices adeunt, ut eorum decretis atque exsecutionibus haeretici urbibus pellerentur.
PL 20, 156Bそこでイダキウスとイタキウスはいっそう強く迫り、悪は始まりのうちに抑えうると考えた。だが健全とは言いがたい方策で、世俗の裁判官のもとへ赴き、その決定と執行によって異端者を町から追い払おうとした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.6
Igitur post multa et foeda certamina, Idacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli jubebantur.
PL 20, 156Cこうして、多くの醜い争いののち、イダキウスの嘆願により、当時の皇帝グラティアヌスから勅答が引き出された。それは、すべての異端者に、教会や町からだけでなく、あらゆる土地の外へ追い出すことを命じるものであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.47.7
Quo comperto, Gnostici diffisi rebus suis, non ausi judicio certare, sponte cessere qui episcopi videbantur: caeteros metus dispersit.
PL 20, 156Cこれが知れると、グノーシス派は自分たちの立場に自信を失い、裁判で争う勇気がなく、司教と見なされていた者たちは自ら退いた。残りの者は恐れが散らした。