Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.1
Hujus imperii tempore Achab, Jambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Dominum impius: namque Jezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Baali idolo aram lucosque constituit, et prophetas Domini interemit: quo tempore Elias propheta oratione coelum conclusit, ne pluviam terrae daret; idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret.
PL 20, 121Cヨシャファトの治世の時、アハブ、すなわちオムリの子が十部族の王であり、主に対して誰よりも不敬虔であった。シドンから、バサ王〔底本は Basae〕の娘イゼベルを妻に迎え、偶像バアルのために祭壇と森を設け、主の預言者たちを殺した。そのとき預言者エリヤは祈りによって天を閉ざし、地に雨を降らせないようにした。そのことを王に告げたのは、不敬虔な王が、悪の原因は自分にあると悟るようにするためであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.2
Igitur suspensis coelo aquis cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, non pabulum jumentis darent; ipse se intra periculum famis propheta concluserat.
PL 20, 121Cこうして天に水がとどめられると、すべての土地は太陽の暑さに焼かれ、人々に食物を与えず、駄獣に飼い葉を与えなかった。預言者自身も、飢えの危険のうちに自らを閉じ込めていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.3
Ea tempestate cum eremum petiisset; corvis cibum ministrantibus vixit, aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.
PL 20, 121Cその頃、彼は荒れ野に向かい、カラスが食物を運んで、それで生きた。近くの谷川が、涸れるまで水を与えた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.4
Inde admonitus a Domino Sareptae oppidum petiit: ad mulierem viduam divertit; cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei: quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret.
PL 20, 121Cそののち、主に諭されて、サレプタの町に向かい、一人のやもめの女のもとに身を寄せた。飢えていた彼が女に食物を求めると、女は言いわけをして、自分にはひとつかみの粉とわずかな油のほか何もない、それを使い果たしたら、子らとともに死を待つばかりだ、と述べた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.5
Sed cum Elias verbis Dei polliceretur nec hydriam farre, nec vas oleo esse minuendum; mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est; siquidem divinis incrementis tantum accresceret, quantum quotidie detrahebat.
PL 20, 121Dだがエリヤが、神の言葉によって、壺の粉も器の油も減ることがないと約束すると、女は、信を求める預言者を信じることをためらわず、約束の成就を得た。神の増しによって、日ごとに取り去る分だけ増えたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.6
Eodem tempore ejusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit. Tum jussu Domini regem adiit, exprobratoque ei sacrilegio, poposcit ad se omnem populum congregari: qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L inter eos inde orta est altercatio: Elia Dominum praedicante, illi superstitiones suas asscrebant; postremo placuit fieri periculum, ut, si cujus caesam hostiam missus coelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset.
PL 20, 121D同じ時に、エリヤはそのやもめの死んだ子を生き返らせた。そして主の命令によって王のもとに行き、王に冒瀆を責めて、全民を自分のところに集めるよう求めた。民が速やかに集まると、偶像と森の祭司およそ450人を呼び寄せた。こうして彼らのあいだに論争が起こった。エリヤが主を宣べ伝えるのに対して、彼らは自分たちの迷信を主張した〔底本は asscrebant。asserebant と読む〕。ついに、試みを行うことになった。誰かが献げたいけにえが天から送られた火に焼き尽くされるなら、そのとき力を示した宗教が確かなものとされる、という取り決めである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.7
Ita sacerdotes occiso vitulo Baal idolum invocare coeperunt: frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem domini sui tacite fatebantur. Tum vero Elias irridens eos, Ne forte, inquit, dormiat: clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet.
PL 20, 122Aそこで祭司たちは子牛を屠って、偶像バアルを呼びはじめた。呼ぶ声を空しく費やして、彼らは、自分たちの主人の弱さを黙って認めていた。そのときエリヤは彼らを嘲って言った。「おそらく眠っているのだろう。もっと激しく叫べ。とらわれている眠りから目覚めるように」。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.8
Enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen quidnam Elias facturus esset exspectare. At ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset: invocatoque Domino, exspectantibus cunctis ignis coelo delapsus aquam cum hostia absumpsit.
PL 20, 122Aすると哀れな者たちはおののき、ぶつぶつ言いながら、それでもエリヤが何をするのかを待ち受けた。エリヤは、先に祭儀の場を水で満たしたうえで、屠った子牛を載せた。主を呼ぶと、皆が待つなかで、火が天から降り、水といけにえを焼き尽くした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.9
Tum vero populus solo stratus Dominum fateri, idola exsecrari: postremo Eliae jussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem, necati sunt.
PL 20, 122Aそのとき民は地にひれ伏して、主を告白し、偶像をののしった。ついに、エリヤの命令で、汚れた祭司たちは捕らえられ、谷川へ連れて行かれて殺された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.10
Redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Jezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit.
PL 20, 122Bそこから帰る王を、預言者は追って行った。しかし王妃イゼベルが彼の命に危険を企てたので、エリヤはさらに遠くへ退いた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.43.11
Ibi eum Dominus allocutus est, septem millia virorum esse adhuc pronuntians, qui se idolis non dedissent: mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.
PL 20, 122Bそこで主は彼に語りかけ、偶像に身を委ねなかった男がなお7千人いると告げた。これはエリヤにとって驚くべきことであった。彼は、自分だけが冒瀆から免れていると信じていたからである。