Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.3.1
Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. Sed Noe, virum justum, vita innocens destinatae exemit sententiae.
PL 20, 97Aこれらのことに、とりわけ限度を越えて進んだ人間の悪意に心を痛めた神は、人類を根こそぎ滅ぼすことを決めていた。しかしノアを、義なる人を、その無垢な生活が、定められた判決から取り出した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.3.2
Idem admonitus a Domino diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit; ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit: qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus est clausus.
PL 20, 97A彼は、主から地に洪水が迫っていると警告を受け、限りなく大きな箱舟を木材で組み、瀝青を塗って水を通さないものにした。その中に彼は、妻と三人の息子、そして同じ数の嫁たちとともに閉じ込められた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.3.3
Volucrum etiam paria, itidemque diversi generis bestiarum, eodem claustro recepta; reliqua omnia diluvio absumpta.
PL 20, 97A鳥の番い、また同じように種々の獣の番いも、同じ囲いの中に受け入れられた。ほかのすべては洪水に飲み込まれた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.3.4
Igitur Noe, cum jam imbrem destitisse, ac quieto in salo arcam circumferri intelligeret; ratus id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente (ut ego conjicio, cadaveribus detento) emisit columbam, quae cum consistendi locum non reperisset, reversa est.
PL 20, 97Bさて、ノアは、すでに雨がやみ、箱舟が静かな海の上を運ばれていると悟り、事実どおり水が引いていると考えて、まず事を探るためにカラスを放ち、それが戻らなかったので(私の推測では、死骸にとどめられたのだ)、ハトを放った。ハトは留まる場所を見つけられず、戻った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.3.5
Rursum remissa, folium olivae retulit: manifestum indicium, nudari cacumina arborum. Tertio demum emissa, non rediit: unde animadversum, aquas destitisse. Ita Noe arcam egressus est. Id gestum a mundi exordio, post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta.
PL 20, 97Bふたたび放たれると、ハトはオリーブの葉を持ち帰った。木々の梢があらわになっていることの明らかな印である。三度目に放たれると、戻らなかった。そこから、水が引いたことが察せられた。こうしてノアは箱舟から出た。これは世界の初めから、私の見るところ、2242年ののちに行われた。