スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XXXVII 第II巻 第XXXVII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 149D · 8 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.1

1

Interjecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei esse penitus comperisset, a communione suspendit, habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri judicio notatus sponte concederet.

PL 20, 149D

その後しばらくして、アタナシオスは、マルケッルスが信仰が十分に健全でないことをすっかり見きわめ、彼を交わりから停止した。彼は、これほどの人物の判断で烙印を押されたことを恥じ、自ら退いた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.2

2

Caeterum antea innocens, postea depravatus, videri poterat jam tum nocens fuisse cum de eo fuerat judicatum.

PL 20, 149D

もっとも、彼は以前は潔白で、のちに堕落したのであったが、彼について判決が下されたときにすでに有罪であったと見えうることになった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.3

3

Nacti ergo Ariani istiusmodi occasionem, conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subvertere: etenim eis color quidam suppetere videbatur, quod tam injuste fuisset pro Athanasio judicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii judicio haereticus esse probaretur.

PL 20, 149D

そこでアレイオス派はこのような機会をつかんで、サルディカ会議の決定を根こそぎ覆そうと共謀する。彼らには、ある口実があるように見えたからである。すなわち、マルケッルスが無罪とされたのと同じ不当さで、アタナシオスのために判決が下されたのであり、そのマルケッルスが今やアタナシオスの判断でも異端者と認められた、というのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.4

4

Namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat: Photinus vero novam haeresim jam ante protulerat, a Sabellio quidem in Unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat.

PL 20, 149D

マルケッルスはサベッリウス派の異端の主張者であった。フォティヌスは、すでに先に新しい異端を打ち出しており、一体性の点ではサベッリウスと異なっていたが、キリストの始まりはマリアからであると説いていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.5

5

Igitur Ariani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt: Illud nimirum apud imperatorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam judicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent.

PL 20, 150A

そこでアレイオス派は狡猾な策で、潔白な者を罪ある者たちと混ぜ、フォティヌスとマルケッルスとアタナシオスの断罪を同じ判決に含める。つまり、マルケッルスとフォティヌスについて真実を感じ取った者が、アタナシオスについて誤って判じたとは思われないように、皇帝たちの心にあらかじめ備えようとしたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.6

6

Verumtamen ea tempestate Ariani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare, catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati, quam ut Athanasium Ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat: quo remoto, reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.

PL 20, 150A

だがそのころ、アレイオス派は背信を隠していた。自分たちの誤りの教義を公然と説く勇気がなく、公同の者を装い、何よりもまず行うべきは、常に彼らにとって城壁のように立ちはだかってきたアタナシオスを教会から排除することだと考えた。彼が除かれれば、残りの者は自分たちの欲望に屈するだろうと望んでいたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.7

7

Sed pars episcoporum quae Arium sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione, in studia partium concesserant.

PL 20, 150A

だがアレイオスに従う司教たちの一派は、アタナシオスの断罪を望んでいたとおりに受け取った。残りの者は恐れと党派に強いられて、党派の側に移っていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.37.8

8

Pauci, quibus fides cara et veritas potior erat, injustum judicium non receperunt: inter quos Paulinus episcopus Treverorum, oblata sibi epistola, ita suscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.

PL 20, 150B

少数の者、すなわち信仰を大切にし、真理をより重んじた者たちは、不当な判決を受け入れなかった。その中で、トリーアの司教パウリヌスは、差し出された書簡に、フォティヌスとマルケッルスの断罪には同意を与えるが、アタナシオスについては承認しない、と署名したと伝えられる。