Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.35.1
His per Helenam gestis principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat: sed longe atrocius periculum cunctis Ecclesiis illa pace generatum. Namque tum haeresis Ariana prorupit, totumque orbem invecto errore turbaverat.
PL 20, 148Cヘレナによってこれらのことが行われ、キリスト教徒の皇帝のもとで、世界は自由と信仰の模範を受けた。だがあの平和から、すべての教会にとってはるかに残酷な危険が生じた。そのとき、アレイオス派の異端が突発し、持ち込まれた誤謬によって全世界を混乱させたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.35.2
Etenim duobus Ariis acerrimis perfidiae hujus auctoribus, imperator etiam depravatur: dumque sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit: actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arianorum communione secreverant.
PL 20, 148D実に、この背信の最も激しい首謀者である二人のアレイオス〔「二人のアレイオス」が誰を指すかは定かでない。刷りのまま訳した〕によって、皇帝までが堕落させられた。皇帝は、自分は宗教の務めを果たしているつもりで、迫害の暴力を行使した。司教たちは追放に追いやられ、聖職者たちに猛威が振るわれ、アレイオス派との交わりから離れていた信徒たちが罰せられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.35.3
Quae autem Ariani praedicabant, erant hujuscemodi: Patrem Dominum instituendi orbis causa genuisse filium: eo pro potestate sui ex nihilo, in substantiam novam atque alteram, factum Dominum novum alterumque: fuisse autem tempus quo filius non fuisset.
PL 20, 148Dアレイオス派が説いたことは、次のようなものであった。父なる主が、世界を設けるために子を生んだ。子は父の権能によって無から、新しい別の実体へと造られ、新しい別の主となった。そして子が存在しなかった時があった、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.35.4
Igitur hujus mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur. Trecenti siquidem et duodeviginti episcopis congregatis fides plena conscribitur, haeresis Ariana damnatur. Imperator decretum episcopale complectitur.
PL 20, 148Dそこで、この悪のために、ニカイアに全世界から教会会議が召集される。318人の司教が集められ、完全な信仰が書き記され、アレイオス派の異端は断罪される。皇帝は司教たちの決定を受け入れる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.35.5
Ariani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam acquiescentes nec aliud sentientes Ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium: et adversum quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.
PL 20, 149Aアレイオス派は、健全な信仰に反して何かを改めて論じる勇気がなく、自分たちも同意する者、別の考えを抱いていない者であるかのようにして、教会に交じった。だが彼らの胸には、公同の人々への憎しみが根づいたまま残っていた。信仰について論争することのできなかった相手を、買収した告発者たちと偽りの罪過によって攻撃したのである。