Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.1
Interea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. Qua necessitate compulsus Jacob, filios in Aegyptum misit, Benjamin tantum secum domi retento.
PL 20, 101Dその間、エジプトでは飢饉への備えが整えられていたが、全地を重い穀物の欠乏が揺さぶっていた。この窮乏に迫られて、ヤコブは息子たちをエジプトへ遣わし、ベニヤミンだけを自分のもと、家に留めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.2
Igitur Joseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt, et more regio adorant. Quibus ille visis, callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse, et subdole loca explorare Arguebat.
PL 20, 102Aそこで彼らは、権力を握り、食糧の裁量を持つヨセフのもとへ行き、王に対する習わしでひれ伏した。彼は彼らを見て、巧みに知らぬふりをし、敵意をもって来たのだ、偽って土地を探っているのだ、と責めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.3
Angebatur autem, quod Benjamin fratrem non videbat. Res ergo in id deducta, ut praesentiam ejus pollicerentur: nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. Ad promissi autem fidem Simeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum.
PL 20, 102Aしかし彼は、兄弟ベニヤミンの姿が見えないことに心を痛めていた。そこで事は、彼らがベニヤミンを連れて来ると約束するところまで進んだ。むろん、この者に、あの者たちが探るためにエジプトに入ったのかどうかを尋ねるためである。約束の履行の保証として、シメオンが人質に渡され、彼らには穀物が無償で与えられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.4
Rursum igitur revertentes, Benjamin, ut convenerat, deduxerunt. Tum se cognoscendum Joseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium.
PL 20, 102Aこうして、ふたたび帰ってきた彼らは、約束どおりベニヤミンを連れて来た。そこでヨセフは兄弟たちに自分を知らせたが、それは悪行を働いた者たちの恥を伴ってであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.5
Ita eos oneratos frumento, multisque donatos domum remisit, praemonens, Quinque adhuc annos famem futuram: cum patre atque omni progenie ac familia ad se commigrarent.
PL 20, 102Bそして彼らに穀物を背負わせ、多くの贈り物を与えて、家に帰らせ、なお5年のあいだ飢饉が続くことを前もって告げ、父とすべての子孫と家人を連れて、自分のもとへ移るようにと言った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.6
Igitur Jacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus.
PL 20, 102Bそこでヤコブはエジプトに下り、エジプト人たちはたいそう喜び、王も喜ぶ中、息子に手厚く迎えられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.7
Id gestum anno aetatis Jacob centesimo et trigesimo; a diluvio autem anno CIↃ CCC et LX: caeterum ab eo tempore quo Abraam in terra Chananaeorum consedit, in id quo Jacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV.
PL 20, 102Bこれはヤコブの年齢の130年に行われた。洪水からは1360年〔CIↃ CCC et LX。CIↃ は 1000 を表す古い記号〕。ただし、アブラハムがカナン人の地に落ち着いた時から、ヤコブがエジプトに入った時まで、215年が数えられている。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.8
Igitur Jacob septimo et decimo anno quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Joseph filium obtestatur, corpus sepulcro suo redderet.
PL 20, 102Bさて、ヤコブは、エジプトに来てから17年目に、病が迫り、息子ヨセフに、自分の体を自分の墓に戻すようにと誓わせた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.9
Tum Joseph patri benedicendos filios suos obtulit; quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito majori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. Decessit autem annos natus CXLVII.
PL 20, 102Bそのときヨセフは、父に祝福してもらうために、自分の息子たちを差し出した。彼らが祝福されたとき、父は祝福の重みにおいて兄の上に弟を置いたが、それでもなお、〔自分の〕息子たちすべてに祝福を授けた。ヤコブは147歳で世を去った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.12.10
Funus magnifice curatum: corpus in sepulcro majorum Joseph condidit. Fratres, post patris obitum pro conscientia paventes, benigne habuit. Decessit autem Joseph ipse, aetatis anno decimo et centesimo.
PL 20, 102C葬儀は盛大に営まれた。ヨセフは、体を先祖の墓に納めた。兄弟たちが、父の死後、良心の咎めから恐れたので、彼は彼らを手厚く扱った。さて、ヨセフ自身は、年齢の110年目に世を去った。