スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XXII 第I巻 第XXII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 108C · 7 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.1

1

Moyse mortuo summa rerum penes Jesum Nave filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus suis simillimum.

PL 20, 108C

モーセが死ぬと、支配はヌンの子ヨシュア〔Jesus Nave〕の手にあった。モーセが自分の後継者に定めた人物で、その徳においてモーセに最も似た人であった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.2

2

Principio autem suscepti imperii, dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit, frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat.

PL 20, 108C

彼は権限を受けた初めに、宿営に使者を送って民に知らせ、穀物を用意するよう命じ、三日以内に出発すると宣言した。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.3

3

Sed Jordanis flumen validissimum transitum prohibebat: quia neque navium copia pro tempore erat, neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur.

PL 20, 108C

ところがヨルダン川の水がきわめて強く、渡ることを妨げた。そのとき舟の備えはなく、川は岸いっぱいに流れていて、渡河できなかったからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.4

4

Igitur arcam praeferri a sacerdotibus, eosdemque adverso flumine consistere jubet; quo facto incisus Jordanis traditur: ita per siccum copiae traductae.

PL 20, 108D

そこで、祭司たちに箱を先頭に運ばせ、川上に立たせるよう命じた。そのようにすると、ヨルダンは断たれたと伝えられ、こうして軍勢は乾いた地を渡った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.5

5

Erat in his locis oppidum nomine Hiericho, muris validissimis munitum, neque expugnationi neque obsidioni facile; sed Jesus Domino fretus, non armis aut viribus, urbem aggressus ferri arcam Dei circa muros jubet, sacerdotesque praeire arcam, et tuba canere: sed cum arca septies circumlata esset, muri ac turres conciderunt, direptam oppidum atque incensum.

PL 20, 108D

この地にエリコという町があった。きわめて堅固な城壁に守られ、攻め落とすにも包囲するにも容易でなかった。だがヨシュアは主に頼み、武器や力によらずに町を攻めた。神の箱を城壁のまわりに運ばせ、祭司たちに箱の前を行かせ、角笛を吹かせた。箱が七度運ばれると、城壁と塔は崩れ落ち、町は略奪され〔底本は direptam。direptum と読む〕焼かれた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.6

6

Tum Jesus Dominum traditur . . . Inde adversus Gai ductus exercitus: locatisque a tergo urbis insidiis, Jesus metum simulans terga hosti dedit: quo viso, qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare.

PL 20, 108D

そののち、ヨシュアは主を……と伝えられる〔底本は Dominum traditur . . .。本文に欠落があるらしく、読みが定まらない〕。そこからアイに向けて軍勢が進められた。町の背後に伏兵を置き、ヨシュアは恐れるふりをして敵に背を向けた。これを見た町の者たちは、城門を開き、退く彼らに迫った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.22.7

7

Ita hi qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere: caesique omnes absque ullius effugio, rex captus summoque supplicio affectus.

PL 20, 109A

こうして伏兵であった者たちは、空になった町を占領した。皆が斬られ、誰一人逃れることはなかった。王は捕らえられ、極刑に処された。