スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XII 第II巻 第XII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 135C · 5 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.12.1

1

Hoc temporum tractu Esther atque Judith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus connectam, non facile perspexerim: nam cum Esther sub Artaxerxe rege referatur (porro duos hujus nominis Persarum reges fuisse reperi), multa cunctatio est, cujus haec temporibus applicetur; mihi tamen visum est huic Artaxerxi sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam connectere: quia non fit verisimile ut, si sub priore Artaxerxe fuisset, cujus tempora . . . complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset; maxime cum ab illo Artaxerxe inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet: neque Esther passura fuerit tum, si in illius matrimonio tum fuisset; nunc gesta edisseram.

PL 20, 135C

この時代の流れの中にエステルとユディトがいたと我々は考える。ただし二人の事績をどの王たちに最もふさわしく結びつけるべきかは、容易には見極めがたい。というのも、エステルはアルタクセルクセス王のもとにあったと伝えられるが(ペルシアにこの名の王は二人いたことを私は見いだした)、彼女がどちらの時代に当たるのかについては大いにためらいがあるからである。それでも私には、エルサレムが再建された時の王であるこのアルタクセルクセスにエステルの物語を結びつけるのがよいと思われた。なぜなら、もし先のアルタクセルクセスの時代にいたのであれば、その治世を……〔底本は省略記号。本文が欠けている〕包含したこの〔歴史の〕書が、これほど名高い女性に何ひとつ触れなかったとは、ありそうにないからである。ことに、神殿の建築がその〔先の〕アルタクセルクセスによって禁じられたことは、先に述べたとおり確かであり、エステルも、もしそのときその王の妃であったなら、耐え忍ぶはずがなかったであろう。では、いよいよ事績を述べよう。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.12.2

2

Erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis: cujus cum formam omnibus praedicaret, die quodam cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratiam jubet.

PL 20, 135D

当時、王にはワシュティという妻がいた。類まれな美貌の女性であった。王はその容姿をすべての人に吹聴していたので、ある日、公の宴を催したとき、美しさを見せつけるために〔底本は gratiam。gratia と読む〕王妃に出席するよう命じた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.12.3

3

Illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, jussa abnuit; qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit.

PL 20, 135D

しかし彼女は、愚かな王よりも思慮深く、男たちの目に己の体を見世物にするのを恥じて、命令を拒んだ。この侮辱に蛮人の心は激しく動かされ、王は妻を婚姻と王宮から追い払った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.12.4

4

Igitur cum in locum ejus puella regis conjugio quaereretur, reperta est Esther caeteras specie vincere: haec Judaea ex tribu Benjamin, utroque parente orba a Mardochaeo patruele fratre educta.

PL 20, 135D

こうして、彼女の代わりに王の妃となる乙女が探されたとき、エステルが容姿で他の者たちにまさることが見いだされた。彼女はベニヤミン族のユダヤ人で、両親をともに失い、従兄弟のモルデカイに育てられていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.12.5

5

Quum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus ac patriam occultavit: admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentium cibis participaret.

PL 20, 136A

王家の婚礼のために連れて行かれるとき、養育者の命じるままに、彼女は出自と祖国を隠した。そして、捕らわれの身で異邦人の妻の座に就くとしても、父祖の伝統を忘れず、諸国民の食べ物にあずかってはならないと諭されていた。