Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.1
Secuti etiam accusatores Idacius et Ithacius episcopi: quorum studium in expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio vincendi plus quam oportuit certassent. Ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere.
PL 20, 157D告発者である司教イダキウスとイタキウスも、あとに続いた。異端者を攻め落とそうとする二人の熱意を、私は非難しないであろう。もし彼らが、勝とうとする熱意のあまり、必要以上に争ったのでなければ。実に私の考えでは、被告も告発者も、私には気に入らない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.2
Certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio: fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, ventri et gulae plurimum impertiens.
PL 20, 157D少なくともイタキウスには、慎みも聖なるものへの思いもなかったと私は断言する。彼は大胆で、饒舌で、恥知らずで、浪費家で、腹と食道に最も多くを注ぎ込む男であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.3
Hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis, aut propositum erat certare jejuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos, in crimen arcesseret.
PL 20, 157Dこの男の愚かさは、読書に励む者や断食で競うことを志す者であれば、聖なる人々までもすべて、プリスキリアヌスの仲間か弟子であるとして、罪に問うほどにまで進んでいた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.4
Ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam objectare haeresis infamiam: namque tum Martinus apud Treveros constitutus, non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret; Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici judicati Ecclesiis pellerentur; novum esse et inauditum nefas, causam Ecclesiae judex saeculi judicaret.
PL 20, 157Dこの哀れな男は、そのころ、使徒たちに比べるべき人であることが明らかな司教マルティヌスにさえ、公然と異端の汚名を投げつける大胆さを見せた。実はそのときマルティヌスはトリーアに滞在しており、イタキウスに告発をやめるよう責めることをやめず、マクシムスには、不幸な者たちの血を流すことを控えるよう願っていた。異端者と判定された者が司教の判決によって諸教会から追放されれば、それで十分すぎるほどである。世の裁判官が教会の訴えを裁くことは、前例のない、聞いたこともない不法である、と〔底本は judicaret で、不定法の文に ut が欠けている。「…が裁くこと」と取った〕。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.5
Denique quoad usque Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.
PL 20, 158A実に、マルティヌスがトリーアにいた間は、審理は延期された。そして彼は去ろうとするとき、マクシムスから、被告に対して血を流す決定は何も下さないという約束を、その卓越した権威によって引き出した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.6
Sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos depravatus, et a mitioribus consiliis deflexus, causam praefecto Evodio permisit, viro acri et severo, qui Priscillianum gemino judicio auditum, convictumque maleficii, nec diffitentem obscoenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit, redegitque in custodiam, donec ad principem referret.
PL 20, 158Aしかしその後、皇帝は司教マグヌスとルフスに堕落させられ、穏やかな方策から逸れて、この件を長官エウォディウスに任せた。エウォディウスは厳しく苛烈な人であった。彼はプリスキリアヌスを二度の審理で審問し、魔術の罪を認定した。プリスキリアヌスは、猥褻な教えに努めたこと、また卑しい女たちとの夜の集会を行ったこと、裸で祈るのを常としたことを否認しなかった。長官は彼を有罪と宣告し、皇帝に報告するまでの間、拘禁した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.50.7
Gestis ad palatium delatis, censuit imperator Priscillianum sociosque ejus capitis damnari oportere.
PL 20, 158B記録が宮廷に届けられると、皇帝は、プリスキリアヌスとその仲間は死刑に処すべきだと判断した。