Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.1
Erat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Judaeus, Artaxerxi merito obsequiorum charissimus.
PL 20, 134Cそのころバビロニアに、王の侍臣でユダヤ人のネヘミヤがいて、奉仕の功によりアルタクセルクセスにきわめて愛されていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.2
Is Judaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in iisdem ruinis jacere patriam, totis sensibus conturbatus, cum gemitu multisque lacrymis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiamque divinam efflagitans.
PL 20, 134C彼はユダヤ人たちに、父祖の町の様子はどうかと尋ね、祖国が依然として廃墟に横たわっていると知ると、心を乱し、嘆きと多くの涙とともに神に祈ったと伝えられる。自分の民の罪を思い返し、神の慈しみを乞うたのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.3
Igitur cum eum rex inter epulas moestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret; tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae jam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae ejus potestatem.
PL 20, 134Dそこで王は、宴の最中に彼が常ならず悲しんでいるのに気づき、悲しみの理由を述べるよう求めた。すると彼は、自らの民の災厄と、町の廃墟とを嘆いた。町はすでにおよそ250年にわたり地に倒れ、災いの証しとして敵に見世物を提供している。どうか町へ行って再建する権限を自分に与えてほしい、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.4
Paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistolis, ut necessaria praeberent.
PL 20, 134D王はこの敬虔な願いに従い、直ちに彼を騎兵の護衛つきで送り出した。道中をより安全にするためである。必要なものを供給するよう、総督たちに宛てた書簡も与えられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.5
Is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit; et certatim jussa omnes curabant, jamque ad medium machinae processerant, cum, flagrante invidia gentium, vicinae urbes conspirant opera interrumpere, Judaeosque ab aedificando deterrere.
PL 20, 135A彼はエルサレムに着くと、町の工事を民に一人ひとり割り当てた。皆が競って命令に励み、すでに工事の半ばまで進んだとき、諸国民の妬みが燃え上がり、近隣の町々が結託して工事を中断させ、ユダヤ人を建築から脅して引き離そうとした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.6
Sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit, consummatoque muro, et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est, censuitque populum minime urbi parem: neque enim amplius quam ad quinquaginta millia promiscui sexus atque ordinis reperta, tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum, aut captivitate detentum: nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX millia virorum armaverant: a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae, ad hanc usque paucitatem devenerant.
PL 20, 135Aだがネヘミヤは、襲撃する者たちに向けて守りを配置し、少しも恐れず、始めたことをやり遂げた。城壁を仕上げ、門の扉を完成させると、家々を内側に建てるため、氏族ごとに町を区画し、民を数えたが、町の大きさにはまったく足りなかった。男女、身分の別なく、5万人にも満たなかったのである。かつての途方もない数が、度重なる戦いで失われ、あるいは捕囚に留められたためであった。かつて、この残りとなった二部族は、十部族と分かれたとき、32万の兵を武装させていた。それが神によって罪のゆえに殲滅と捕囚に渡され、これほどの少なさに至ったのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.7
Sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem vero prius ductae, per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium sunt regressae; hodieque barbararum gentium imperiis continentur.
PL 20, 135Bだが、すでに述べたとおり、この民は二部族の民であった。先に連れ去られた十部族は、パルティア人、メディア人、インド人、エチオピア人の間に散らされ、祖国の地に戻ることはなかった。今日も蛮族の諸国民の支配下に置かれている。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.8
Sed consummatio restitutae urbis XXX et II imperii Artaxerxis anno refertur: a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fusium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII.
PL 20, 135B町の再建の完成は、アルタクセルクセスの治世32年と伝えられる。この時から、キリストの十字架、すなわちフシウス〔底本は Fusium。Fufius の綴りが崩れたものか〕・ゲミヌスとルベッリウスが執政官の年までは、398年である。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.9
Caeterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III.
PL 20, 135Bさらに、神殿の再建から、執政官かつアウグストゥスのウェスパシアヌスのもとでカエサル〔副帝〕ティトゥスが成し遂げた滅亡までは、483年である。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.11.10
Praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et IX hebdomadas futuras pronuntiaverat. A die autem captivitatis Judaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX.
PL 20, 135Bこれは、神殿の復興から滅亡まで69週になると告げたダニエルによって、かつて予告されていた。またユダヤ人の捕囚の日から町が再建された時までは、260年であった。