スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XL 第II巻 第XL章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 151D · 5 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.40.1

1

Interea Ariani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adjectione corruperant, caliginem quamdam injecerant veritati: nam ubi ὁμοούσιον erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ὁμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant: concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut, verbi gratia, pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem.

PL 20, 151D

その間、アレイオス派は、以前のように隠れてではなく、公然と、人前で、異端の冒瀆を説いた。それどころか、ニカイア会議を自分たちに都合よく解釈して、一字を加えることでそれを損ね、真理にある種の闇を投げかけた。すなわち、「ホモウシオス(ὁμοούσιον)」、つまり一つの実体の、と書かれていたところを、彼らは「ホモイウシオス(ὁμοιούσιον)」、つまり似た実体の、と書かれていたと言い張った。彼らは類似を認めつつ一体性を奪ったのである。類似は一体性とは大いに隔たっているからで、たとえば、人の体を描いた絵は人に似ているが、人の真実を備えてはいない。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.40.2

2

Sed quidam ex his ultra processerant, ἀνομοιουσίαν id est, dissimilem substantiam, confirmantes, eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur.

PL 20, 151D

だが彼らの中のある者たちはさらに進み、アノモイウシア(ἀνομοιουσίαν)、すなわち似ない実体を主張した。論争はこのようなところまで進み、このような冒瀆に全世界が巻き込まれることになった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.40.3

3

Nam italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursacius caeterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturnius Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.

PL 20, 152A

イタリア、イリュリクム、東方は、ウァレンスとウルサキウス、および先に名を挙げたその他の者たちが毒していた。我々のガリアは、アレラテの司教サトゥルニヌス〔底本は Saturnius〕、横暴で徒党を組む男が圧迫していた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.40.4

4

Osium quoque ab Hispania in eamdem perfidiam concessisse opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente aevo; etenim major centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert; deliraverit.

PL 20, 152A

ヒスパニアのオシウスも同じ背信に移ったという風聞があった。これは驚くべき信じがたいことと思われる。彼は生涯のほとんどすべての時期を通じて我々の側にきわめて堅固であり、ニカイア会議は彼を主唱者として成し遂げられたと見なされていたからである。ただ、老齢で衰えて、錯乱したのでなければ。聖なるヒラリウスが書簡で伝えるとおり、彼は百歳を超えていたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.40.5

5

Quibus rebus perturbato orbe terrarum, et morbo quodam Ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat: quod licet Ariani quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret.

PL 20, 152A

こうして全世界が乱され、教会がある種の病のうちに衰えていたとき、皇帝を悩ませる心配は、より鈍いが劣らず重いものであった。皇帝が好意を寄せるアレイオス派が優位に見えたにもかかわらず、司教たちの間で信仰についてなお一致を見なかったからである。