スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 97B · 7 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.1

1

Ac primum Noe aram Domino statuit, hostiasque ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet: quia mundi primordia, mandati istius liber, Cain maculaverat.

PL 20, 97B

まずノアは主のために祭壇を築き、鳥の中から選んだいけにえを献げた。やがて主から、息子たちとともに祝福され、血を食べてはならない、人の血を流してはならないという命令を受けた。世界の始まりを、この命令に縛られていなかったカインが汚していたからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.2

2

Igitur vacuo tum saeculo, ex filiis Noe Sem fuit. Tres enim habuit, Sem, Cham, Japheth. Sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. Hujus filius, Chus nomine, Nebrod gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur.

PL 20, 97C

そこで、当時まだ空いていた世にあって、ノアの息子たちのうちにセムがいた〔vacuo tum saeculo … Sem fuit の意は定かでない。刷りのまま訳した〕。ノアには三人の息子がいたからである。セム、ハム、ヤフェトである。しかしハムは、ぶどう酒で眠り込んだ父を笑ったので、父の呪いを受けるに値した。その子クシュは、巨人ニムロドをもうけ、彼によってバビロンの町が建てられたと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.3

3

Pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit.

PL 20, 97C

この時代に、ほかにも多くの町が建てられたと記憶されているが、それらを名を挙げて追うつもりは私にはなかった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.4

4

Sed cum multiplicaretur humanum genus, diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tantum omnes lingua utebantur; donec se in unum, dispergenda per totum orbem, multitudo contraxit.

PL 20, 97C

しかし人類が増え、死すべき者たちがさまざまな地や島々を占めるようになっても、すべての人はただ一つの言語を用いていた。やがて群衆が、全地に散らされるはずのところを、一所に集まった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.5

5

His, more humani ingenii, consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem diducerentur.

PL 20, 97C

彼らには、人間の才のならいとして、互いに散り散りになる前に、何か目立つ業によって名声を求めようという考えが生じた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.6

6

Ita turrim facere aggressi, quae coelo accederet; nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, ab assueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, cum alter alterum velut alienigenam facile relinquebat.

PL 20, 97D

そこで彼らは、天に届く塔を造ろうと企てた。神の意向により、作る者たちの働きが妨げられるように、ふだんの話し方とはずいぶん異なる、互いに誰にも理解されない言語の流儀で話すようになった。それによって彼らはいっそう速やかに散らされた。一人が他の一人を、よそ者のように容易に見捨てたからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.4.7

7

Sed filiis Noe ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Japheth Occidentem, Cham mediis contineretur. Ita usque Abram ducta successio, nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.

PL 20, 97D

ノアの息子たちには、世界はこのように分けられた。セムは東方の内に、ヤフェトは西方を、ハムは中間の地に収められた。こうしてアブラムに至るまでの系譜は、確かに自らのうちに、目立つことも記憶すべきこともなかった。