Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.1
Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra fuisse traditur: cujus specie Jacob captus, amore virginis conflagrabat; eamque sibi in matrimonio a patre postulans, septem annorum servitio se mancipavit.
PL 20, 100Aラバンには二人の娘、レアとラケルがいた。レアは目が見劣りし、ラケルは美しかったと伝えられる。ヤコブはその美しさに心を奪われ、このおとめへの愛に燃えて、彼女を妻として父に求め、7年の奉仕に身を縛った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.2
Sed impleto tempore Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. Sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. Filiorum quos ex Lia Jacob habuit, haec sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon, Dina.
PL 20, 100Aしかし期間が満ちると、レアが彼にあてがわれた。そこで彼はふたたび7年の奉仕に服し、それからラケルが引き渡された。ところが、ラケルは長く不妊であり、レアは多産であったと我々は聞いている。ヤコブがレアからもうけた息子たちの名は次のとおりである。ルベン、シメオン、レビ、ユダ、イサカル、ゼブルン、ディナ〔最後のディナは娘である〕。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.3
Ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephthalim nati sunt. At Rachel, desperato jam partu, Joseph edidit.
PL 20, 100Bレアの女奴隷からはガドとアシェル、ラケルの女奴隷からはダンとナフタリが生まれた。ラケルは、もはや出産を望めなくなっていたが、ヨセフを産んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.4
Tum Jacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, ob quae parum sibi eum aequum gener Jacob ratus, dolum ab eo suspectans; clam profectus est vicesimo primo fere anno quam advenerat.
PL 20, 100Bやがてヤコブは父のもとへ帰ることを望んだ。舅ラバンは、奉仕の報酬として家畜の一部を彼に与えていたが、そのために婿ヤコブは、彼が自分にあまり公平でないと考え、彼から欺きを疑って、来てからほぼ21年目に、ひそかに出発した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.5
Rachel viro inscio patris idola furto abstulit: qua injuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta, regressus est; multum obtestatus generum ne uxores filiabus suis superinduceret. Inde digressus Jacob, vidisse angelos et castra Domini traditur.
PL 20, 100Bラケルは夫に知らせずに、父の偶像を盗み出した。この不正のためにラバンは婿を追ったが、偶像が見つからず、平和を結んで引き返した。彼は婿に、自分の娘たちの上に妻を加えないようにと、強く求めた。その後、そこを去ったヤコブは、天使たちと主の陣営を見たと伝えられる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.6
Sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit: tum ille obviam fratri processit; nec tamen Jacob se ultra fratri credidit.
PL 20, 100Bさて、彼は、兄エサウが住んでいるエドムの地方のそばを通って道を進むことに決めていたので、先に使者と贈り物を送って、疑わしい兄の様子を探った。そのとき兄は兄弟を迎えに出てきた。それでもヤコブは、それ以上は兄を信用しなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.7
Sed pridie quam inter se fratres convenirent, Dominus humana specie assumpta, colluctatus cum Jacob refertur: et cum adversus Dominum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit: benedici sibi ab eo flagitabat.
PL 20, 100Cしかし、兄弟が互いに会う前の日、主が人の姿を取って、ヤコブと組み打ちしたと語られる。ヤコブは主に打ち勝ちながらも、相手が死すべき者でないことを知らなくはなく、その者から祝福を受けようと求めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.9.8
Tum ab eo illi immutatum nomen est, ut ex Jacob Israel diceretur. Sed cum ille vicissim a Domino nomen Domini quaereret; non esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum est. Ex colluctatione autem latitudo femoris Jacob obtorpuit.
PL 20, 100Cそのとき、その者によって彼の名は改められ、ヤコブからイスラエルと言われることになった。しかし、彼のほうでも主に主の名を尋ねると、驚くべきものであるから尋ねてはならない、と答えられた。この組み打ちのために、ヤコブの腿の広い部分は麻痺した。