スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 127C · 9 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.1

1

[0127] Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia, et in absolutione Susannae divino consilio, caeterisque ab eo gestis, quae ordine persequemur.

PL 20, 127C

捕囚の時代は、預言者たちの預言と行いによって輝き、とりわけダニエルが律法を守り抜いたすぐれた忍耐と、スサンナの釈放における神の計らい、そして彼が行ったその他のことによって輝いた。これらは順を追ってたどることにする。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.2

2

Hic sub rege Joachim captus deductusque Babyloniam, parvus admodum puer: postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Ananias, Misael et Azarias.

PL 20, 127C

このダニエルは王ヨヤキムのもとでごく幼い少年のうちに捕らえられ、バビロニアに連れて行かれた。のちに顔立ちの美しさのゆえに王の側仕えの中に取り立てられ、ともにハナンヤ、ミシャエル、アザルヤが取り立てられた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.3

3

Sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset, idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur.

PL 20, 127D

ところが王が彼らをより豪華な食事で養うよう命じ、その世話を宦官アシュペナズに任せたとき、ダニエルは父祖の伝えを思い、王の食卓の異邦人の食物にあずからないよう、宦官に、豆類だけを用いさせてほしいと求めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.4

4

Causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Domino fretus pollicetur, majoris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore; fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur.

PL 20, 127D

アシュペナズは、やがて現れるやつれが、王の命令がなおざりにされたことを露見させはしないかと言って渋ったが、ダニエルは主に頼って、王の食物よりも豆類のほうが自分たちの顔色を美しくすると約束した。その言葉には確かさが伴い、王の費用で世話される者たちの顔は、彼らの顔とは比べものにならないほどであった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.5

5

Igitur a rege in honore et gratia adhibiti, prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati.

PL 20, 128C

こうして王から栄誉と好意をもって用いられ、知恵と訓練によって、たちまち王の側近すべてに優ることとなった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.6

6

Per idem tempus Susanna quaedam Joachim nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non acquievisset, falso crimine incessitur: iisdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adolescentem cum ea deprehensum, sed illum juvenili alacritate senum manus effugisse.

PL 20, 128C

同じころ、ヨアキムに嫁いだスサンナという、評判の美貌の女が、二人の長老〔presbyteri〕に言い寄られた。彼女が不貞の誘いに応じなかったので、偽りの罪で訴えられた。二人の長老が申し立てたのは、人気のない場所で若者が彼女とともにいるところを捕らえたが、その者は若者の敏捷さで老人たちの手を逃れた、ということであった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.7

7

Ita presbyteris fides habita: judicio populi Susanna damnatur. Quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel tum annos natus XII, increpitis Judaeis quod innocentem morti dedissent, reducere eam in judicium, causamque denuo audiri postulat.

PL 20, 128D

こうして長老たちの言葉が信じられ、民の裁きでスサンナは有罪とされた。律法に従って処刑に引かれていくとき、当時12歳であったダニエルは、罪なき者を死に渡したとしてユダヤ人たちを咎め、彼女を裁きに連れ戻して、事件をあらためて聞くよう求めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.8

8

Enimvero multitudo Judaeorum quae tum aderat, non sine Domino existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato, in concillum revertitur. Initur denuo judicium: Danieli, ut inter majores natu resideret, delatum.

PL 20, 128D

そのとき居合わせたユダヤ人の群衆は、軽んじられるほど幼い少年がこのような確信に出たのは主なしにはありえないと考え、好意をもって応じ、会議〔底本は concillum。concilium と読む〕に戻った。裁きが再び開かれ、ダニエルは年長者たちの間に座るよう許された。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.1.9

9

Igitur separari accusatores jubet: unumque ex eis interrogat, sub cujus generis arbore adulteram deprehendisset. Ex varietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta: presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati.

PL 20, 129A

そこでダニエルは告発者たちを引き離すよう命じ、その一人に、不貞の女をどの種類の木の下で捕らえたかを尋ねた。答えの食い違いから偽りが露見した。スサンナは放免され、罪なき者を危うくした長老たちは死刑とされた。