Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.1
Igitur apud Ariminum urbem Italiae synodum congregari jubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.
PL 20, 152Bそこで皇帝は、イタリアの町アリミヌムで教会会議を召集するよう命じる。そして長官タウルスに、集められた者たちを、一つの信仰で一致するまで解散させてはならないと命じ、事を果たしたなら執政官職を与えると約束した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.2
Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque Magistri officialibus, acciti aut macti quadringenti et aliquanto amplius Occidentales episcopi Ariminum convenere: quibus omnibus annonas et cellaria dare imperator praeceperat.
PL 20, 152Bこうして、イリュリクム、イタリア、アフリカ、ヒスパニア、ガリアに官房長官の下役たちが送られ〔底本は Magistri officialibus。官房長官の属吏と解した〕、400人余りの西方の司教たちが、召し出され、あるいは強いられて〔底本は macti を斜体で刷り、崩れた語として示す。coacti と解した〕、アリミヌムに集まった。皇帝は、その全員に糧食と備蓄を支給するよう命じていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.3
Sed id nostris (id est Aquitanis) Gallis ac Britannis indecens visum: repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt.
PL 20, 152Bだがこのことは、我々の(すなわちアクィタニアの)ガリア人とブリタンニア人にはふさわしくないと思われた。彼らは国庫からの支給を退け、自費で暮らすほうを選んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.4
Tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a caeteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. Hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi.
PL 20, 152Bブリタンニアからの三人だけが、自費の乏しさのために公費を用いた。他の者たちが差し出した拠出を断り、一人一人に負担をかけるよりも国庫に負担をかけるほうが、いっそう聖なることだと考えたのである。これを、我々の司教ガウィディウスが、非難めいた口ぶりでいつも語るのを、私は聞いた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.5
Sed longe aliter senserim: laudique attribuo episcopis tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent, neque ab aliis potius quam fisco sumerent, ubi neminem gravabant. Ita in utrisque egregium exemplum: de reliquis nihil memoria dignum traditur.
PL 20, 152Cだが私は全く違う考えである。司教たちがこれほど貧しく、自分のものを何も持たず、他の人々からよりも、誰にも負担をかけない国庫から受け取ったことを、私は称賛に帰する。こうして双方の者に立派な模範がある。残りの者については、記憶に値することは何も伝わっていない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.6
Sed redeo ad ordinem. Posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio: Ecclesiam nostri obtinent; Ariani tam aedem tum de industria vacantem orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam octoginta: reliqui nostrarum partium erant.
PL 20, 152Cだが順序に戻ろう。上に述べたとおり、全員が一堂に集められたのち、党派の分離が起こる。我々の側は教会を確保し、アレイオス派は、そのとき故意に空けられていた堂を祈りの場として取る〔底本は tam と tum を斜体で刷り、ともに疑わしい語として示す。tam の語は定かでない〕。だが彼らは80人にすぎず、残りは我々の党派の者であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.7
Igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. Ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides et sententia, cognosceret, sciretque pacem cum haereticis esse non posse.
PL 20, 152Cこうして、頻繁に会議を開いても何も決まらず、我々の側は信仰にとどまり、彼らは背信を譲らなかった。ついに、十人の使節を皇帝のもとに送り、両派の信仰と意見がどのようなものかを皇帝が知り、異端者たちとの平和はありえないと悟るようにすることが決まった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.8
Idem Ariani faciunt, mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent.
PL 20, 152Dアレイオス派も同じことをし、同数の使節を送り、皇帝の前で我々の側と争わせる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.41.9
Sed ex parte nostrorum leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes callidi et ingenio valentes, veneno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt; sed nostris mandatum ne quo modo cum Arianis communionem inirent, omniaque integra synodo reservarent.
PL 20, 152Dだが我々の側からは、若く、学識も慎重さも乏しい者たちが選ばれた。アレイオス派から送られたのは、老獪で才に長け、背信の毒に染まった老人たちで、彼らは王の前で容易に優位に立った。しかし我々の使節には、アレイオス派といかなる形でも交わりに入ってはならず、すべてを会議に未決のまま留保せよと命じられていた。