スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XXXIII 第II巻 第XXXIII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 147C · 6 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.1

1

Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos IX et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt: namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit.

PL 20, 147C

さて、あの迫害の終わりは今から89年前であり、その時からキリスト教徒の皇帝が現れ始めた。そのころ支配していたのはコンスタンティヌスで、ローマの皇帝たちのうちで初めてキリスト教徒となった者である。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.2

2

Sane tum Licinius, quia adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia rejiciebat. Sed id inter persecutiones non computatur: adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad Ecclesiarum vulnera perveniret.

PL 20, 147D

確かにそのころリキニウスは、コンスタンティヌスに対して支配権を争ったので、兵士たちに犠牲を捧げるよう命じ、拒む者を兵役から追放した。だがこれは迫害の中に数えられない。教会の傷に及ぶには、あまりに軽い事柄だったからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.3

3

Exinde tranquillis rebus pace perfruimur, neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam quam sub fine jam saeculi Antichristus exercebit: etenim sacris vocibus X plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita cum jam IX fuerint, quae superest, ultima erit.

PL 20, 147D

それ以来、事態は穏やかになり、我々は平和を享受している。もはや迫害は起こらないと我々は信じるが、すでに世の終わりに近いころに反キリストが行う迫害は別である。聖なる言葉によれば、世界は十の災厄に見舞われると告げられている。すでに九つが過ぎたのだから、残るものが最後となろう。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.4

4

Hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. Tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis, frequentissimis ac magnificentissimis Ecclesiis est adornata: namque Helena mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit: mox usa regni viribus, basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit.

PL 20, 147D

この時代の経過の中で、キリスト教がどれほど勢いを増したかは驚くべきことである。そのとき、廃墟で荒れ果てていたエルサレムは、きわめて数多く壮麗な教会で飾られた。皇帝コンスタンティヌスの母ヘレナは、息子とともにアウグスタとして共同統治していたが、エルサレムを訪ねたいと願い、そこで見いだした偶像と神殿を打ち砕いた。続いて王権の力を用いて、主の受難と復活と昇天の場所に聖堂を建てた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.5

5

Illud mirum, quod locus ille in quo postremum institerant divina vestigia cum in coelum Dominus nube sublatus est, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit: siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus.

PL 20, 148A

次のことも驚くべきである。主が雲に包まれて天に上げられたとき、神の足跡が最後に留まったあの場所は、周囲の敷き詰められた部分と舗装で連ねることができなかった。何を当てがっても、人間のものを受け入れ慣れぬ地がはねつけ、置こうとする者の顔に大理石がしばしば飛び散ったからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.33.6

6

Quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, et cum quotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat: et eadem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit.

PL 20, 148A

それどころか、神に踏まれた塵の証拠はこれほど永続的で、刻まれた足跡が見えるほどである。毎日集まる人々の信仰が、主に踏まれたものを競って持ち去っても、砂は損失を感じない。大地は今なお、足跡が刻まれたかのように、同じ姿を保っている。