スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XI 第I巻 第XI章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 101B · 10 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.1

1

Per idem tempus Judas Jacob filius Suam Chananaeam in matrimonium assumpsit, ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam.

PL 20, 101B

同じころ、ヤコブの子ユダは、カナン人の女シュアを妻に迎え、彼女から三人の息子、エル、オナン、シェラをもうけた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.2

2

Sed Her Thamar connubio sociatur; quo mortuo, Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Domino refertur. Tum Thamar meretricio habitu assumpto, socero mixta est; exque eo geminos edidit.

PL 20, 101B

エルはタマルと婚姻で結ばれたが、彼が死ぬと、オナンは兄弟の妻を迎えた。彼は、精を地に流したので、主によって滅ぼされたと伝えられる。そこでタマルは遊女の装いをして、舅と交わり、彼によって双子を産んだ。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.3

3

In partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dignoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum ejus cocco illigasset, reductus in alvum matris puer, postero die editus est. Nomen infantibus Fares et Zara inditum.

PL 20, 101B

その出産で驚くべきことは、どちらが先に生まれるかを見分けるために、出てきた子の手に産婆が緋の糸を結びつけたのに、その子が母の胎内に引き戻され、次の日に産み出されたことである。子らにはペレツとゼラという名が付けられた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.4

4

At Joseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur, domumque ejus et familiam procuraret; decorus ipse insigni specie, uxoris domini oculos in se converterat.

PL 20, 101B

さて、ヨセフは、自分を代価で買った王の管理人に厚く扱われ、その家と家人を取り仕切っていた。彼自身が際立った容姿で美しく、主人の妻の目を自分に向けさせていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.5

5

Cumque amore ipsius deperiret, appetitum saepius nec acquiescentem sibi falso scelere infamat, ac viro queritur, stuprum sibi intentatum: ita Joseph in carcerem est conjectus.

PL 20, 101C

彼女は彼への愛に身を焦がし、しばしば求めたが、彼が応じなかったので、偽りの罪で彼を中傷し、夫に、自分が淫らな行為を迫られたと訴えた。こうしてヨセフは牢に投げ込まれた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.6

6

Erant in eadem custodia ministri regis duo, qui cum somnia sua ad Joseph retulissent, futura ex somnio conjectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absolvendum pronuntiavit; atque ita accidit. Igitur post biennium somnium regi objectum est.

PL 20, 101C

同じ牢には王の家臣が二人おり、彼らが自分たちの夢をヨセフに語ると、彼は夢から未来を推し量って、そのうち一人は首をもって刑罰を償い、もう一人は放免されると宣言した。そのとおりになった。それから2年後、王に夢が示された。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.7

7

Quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Joseph esse mirum somniorum interpretem.

PL 20, 101C

エジプト人の賢者たちにはそれを解き明かせなかったので、牢から出されたあの王の家臣が、ヨセフは夢の驚くべき解き手であると王に告げる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.8

8

Ita Joseph solvitur; interpretatusque est regi somnium: Septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. Quo metu rex perculsus, videns divinum in Joseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio.

PL 20, 101C

こうしてヨセフは解き放たれ、王に夢を解き明かした。すなわち、直近の7年は穀物の大豊作、それに続く年々は欠乏が来る、と。この恐れに打たれた王は、ヨセフのうちに神的な霊を見て、彼を食糧の事に任じ、自分と等しい権限を与えた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.9

9

Tum Joseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis, magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis adversus futuram famem consuluerat. Ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat.

PL 20, 101D

そこでヨセフは、エジプト全土で穀物が豊かであるとき、大量に蓄え、倉を増やして、来るべき飢饉に備えていた。その時代、エジプトの希望と救いは彼にかかっていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.11.10

10

Per idem tempus vero duos ex Aseneth filios genuit, Manassem et Ephraem. Ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septemdecim annos natus venumdatus est.

PL 20, 101D

同じころ、彼はアセナトから二人の息子、マナセとエフライムをもうけた。彼自身は、王から最高の権力を受けたとき、30歳であった。兄弟たちに売られたときは17歳だったからである。