スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XXXIV 第II巻 第XXXIV章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 148B · 5 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.34.1

1

Ejusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta, quae neque in principio obsistentibus Judaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi.

PL 20, 148B

同じ女王の恩恵によって、そのとき主の十字架が見いだされた。それは初めのうちはユダヤ人が妨げたために聖別されえず、のちには町が破壊されて廃墟の下に埋もれ、これほど信仰深く探し求める者にしか、示されるにふさわしいとされなかったのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.34.2

2

Igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu, atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari jubet: mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.

PL 20, 148B

そこでヘレナはまず受難の場所についてより確かな知らせを得て、軍の兵を呼び寄せ、また女王の熱意に競って集まった属州民すべての群れとともに、地を掘り、隣接する広大な瓦礫をすべて取り除くよう命じる。やがて、信仰と労苦の報いとして、かつて主と二人の盗人が架けられたのと同じ、三本の十字架がともに見いだされる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.34.3

3

Hic vero major dignoscendi patibuli in quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. Capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent.

PL 20, 148C

ここでは、主が懸けられた刑架を見分けるいっそう大きな困難が、すべての者の心と思いを乱した。人間の誤りにより、もしかすると主の十字架の代わりに盗人の刑架を聖別してしまうのではないかと恐れたのである。そこで彼らは、最近死んだ者を十字架に近づけるという策をとる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.34.4

4

Nec mora, quasi Dei nutu funeris exstincti solemnibus exsequiis deferebatur, concursuque omnium feretro corpus eripitur.

PL 20, 148C

間もなく、あたかも神の意によるかのように、死んだ者の葬いが厳かな葬送の儀で運ばれていた。人々が一斉に駆け寄り、棺台から遺体が奪われる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.34.5

5

Duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile! trepidantibus cunctis funus excussum, et inter spectatores suos astitit. Crux reperta, dignoque ambitu consecrata.

PL 20, 148C

先の二本の十字架を近づけても何も起こらなかったが、キリストの刑架に触れたとき、語るも驚くべきことに、皆が震える中で、死者は棺からはね出て、見ている者たちの間に立った。こうして十字架は見いだされ、ふさわしい儀式で聖別された。