Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.17.1
Adversum hunc Alexander Macedo acie conflixit; eo victo, Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos ducentos et quinquaginta.
PL 20, 139Bこの〔ダレイオス〕に対してマケドニアのアレクサンドロスが会戦で戦った。彼が敗れると、ペルシア人から支配権が奪われた。それはキュロスの初めから250年間続いていたものであった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.17.2
Alexander, victor fere omnium gentium, adiisse Hierosolymae templum dicitur, ac dona intulisse: edixitque per omne imperium quod sui juris effecerat, ut Judaeis ibidem degentibus liberum esset in patriam reverti.
PL 20, 139Bアレクサンドロスは、ほとんどすべての諸国民に勝利した者として、エルサレムの神殿を訪れ、奉納物をもたらしたと言われる。また、自らの支配下に置いた全帝国に布告して、そこに住むユダヤ人が祖国に帰ることを自由とした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.17.3
Exacto duodecimo imperii anno, septimo postea quam Darium devicerat, apud Babyloniam defunctus est. Regnum amici ejus, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt.
PL 20, 139B治世の第12年、ダレイオスを破ってから7年後に、バビロニアで死んだ。その王国を、彼とともにあの大戦争を戦った友人たちが分割した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.17.4
Inde aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Ariddaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante: cui perimbecillo, verbo datum imperium videbatur, re autem penes eos erat qui sibi exercitum et provincias distribuerant.
PL 20, 139Cその後、しばらくのあいだ、王の称号を僭称せずに、それぞれが受けた分担を治めた。王位にあったのは、アレクサンドロスの兄弟アリダイオス・フィリッポスという者であった。彼は極めて無力で、言葉の上では支配権が与えられているように見えたが、実際には軍と諸属州を自分たちのあいだで分配した者たちの手にあった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.17.5
Nec vero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. Primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subjecta eidem Perside ac Babylone: qua tempestate Judaei annuum stipendium talenta regi trecenta argenti dabant; nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur, patrioque ritu vivebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti, miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi cupidine.
PL 20, 139Cしかしこの状況は長くは続かず、彼らはみな王と呼ばれることを望んだ。アレクサンドロスの後、シリアで最初に王となったのはセレウコスで、ペルシスとバビロンも彼に服していた。そのころユダヤ人は王に毎年銀三百タラントを貢納していた。しかし、外国の官吏によってではなく、自らの祭司たちによって治められ、父祖の儀礼に従って暮らしていた。やがて、長い平和にふたたび堕落した者が多く、あらゆることを騒乱で混乱させ、かき乱し始め、大祭司職を欲望と貪欲と支配欲によって求めたのである。