スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XLII 第II巻 第XLII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 152D · 7 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.1

1

Interim in Oriente, exemplo Occidentalium, imperator jubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari, qua tempestate Hilarius quartum jam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur.

PL 20, 152D

その間、東方でも、西方の例にならって、皇帝はほとんどすべての司教をイサウリアの町セレウキアに集めるよう命じる。そのころヒラリウスは、すでに追放四年目をフリュギアで過ごしていたが、代官と総督によって駅逓の使用許可が与えられ、他の司教たちと並んで出席するよう強いられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.2

2

Cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, judices tantum generalem jussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere jubebantur (hunc quoque inter reliquos volentes miscere, ut ego conjicio).

PL 20, 153A

もっとも、皇帝は彼について特に何も命じておらず、裁判官たちはすべての司教を会議に連れてくるよう命じる一般の命令に従っただけである(私の推測では、彼をも他の者の中に混ぜたかったのである)。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.3

3

Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.

PL 20, 153A

神の意によって、こうなったのである。神の事柄に最も通じた人が、信仰を論じるべきときに同席するように。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.4

4

Is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat; ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides: quia tum Arianis prava de nobis vulgantibus suspecti ab Orientalibus habebamur, trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse.

PL 20, 153A

彼はセレウキアに着くと、大きな好意をもって迎えられ、皆の心と熱意を自分に向けさせた。まず彼に、ガリア人の信仰がどのようなものか尋ねられた。アレイオス派が我々について悪い風説を流していたため、我々は東方の者たちから、サベッリウスに従って、孤独な神の三つの名による一体性を信じていると疑われていたからである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.5

5

Sed exposita fide sua, juxta ea quae Nicaeae erant a Patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. Ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis, nec non etiam in societatem receptus, concilioque adscitus est.

PL 20, 153B

彼は、ニカイアで教父たちが書き記したところに従って自らの信仰を述べ、西方の者たちのために証言した。こうしてすべての者の疑いが解け、交わりの意識のうちで、さらに仲間として受け入れられ、会議に迎え入れられた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.6

6

Agi deinde coeptum: repertique pravae haeresis auctores, atque ab Ecclesiae corpore avulsi. In eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acacius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Evagrius, Theodulus.

PL 20, 153B

次いで審議が始まり、邪な異端の首謀者たちが見いだされ、教会の体から引き離された。その数に入ったのは、アレクサンドリアのゲオルギウス、アカキウス、エウドクシウス、ウラニウス、レオンティウス、テオドシウス、エウァグリウス、テオドゥルスである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.42.7

7

Sed confecta synodo, decreta ad imperatorem legatio quae gesta insinuaret. Damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et Principis societate.

PL 20, 153B

だが会議が終わると、行われたことを報告する使節が皇帝のもとへ決められた。断罪された者たちも、仲間の力と君主との結びつきを大いに頼みにして、王のもとへ赴いた。