Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.1
Dum haec intra Judaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans (quod falsum erat), adjutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit: Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII.
PL 20, 143Aユダヤでこれらのことが行われているあいだ、ロドスで育てられたアレクサンドロスという若者が、自分はアンティオコスの子だと言い立てて(これは偽りであった)、アレクサンドリアの王プトレマイオスの財力に助けられ、軍を率いてシリアに来た。そして戦争でデメトリオスを打ち破って殺した。デメトリオスは12年間統治していた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.2
Hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Jonatha fecerat, eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat: ob quod eum Jonathas auxiliis juverat, victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat.
PL 20, 143Aこのアレクサンドロスは、デメトリオスと戦う前に、ヨナタンと同盟を結び、紫の衣と王の標章を彼に授けていた。このためヨナタンは援軍を送って助け、デメトリオスが敗れると、真っ先に祝賀に駆けつけた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.3
Neque postea Alexander datam fidem violavit: ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Judaeorum tranquillae fuerunt.
PL 20, 143Bその後もアレクサンドロスは、与えた約束を破らなかった。こうして、彼が支配権を握った5年のあいだ、ユダヤ人の事態は平穏であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.4
Igitur Demetrius, Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Listhene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum jam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio implorat.
PL 20, 143Bさて、デメトリオスの子デメトリオスは、父の死後クレタに逃れていたが、クレタ人の将軍リステネスに促されて、父の王国を戦争で取り戻そうとした。力が足りないので、エジプトの王プトレマイオス・フィロメトルに助けを求めた。この王はアレクサンドロスの舅であったが、すでに娘婿に敵意を抱いていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.5
Ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus, copias cum eo jungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio.
PL 20, 143Bプトレマイオスは、懇願者の祈りよりも、シリアを占領する望みに誘われて、軍を彼に合流させ、アレクサンドロスに嫁いでいた娘をデメトリオスに嫁がせた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.24.6
Adversus hos Alexander acie confligit: eo praelio Ptolemaeus cadit; Alexander vincitur et paulo post interficitur, cum regnasset annos V, vel, ut in plerisque auctoribus reperi, novem.
PL 20, 143Bアレクサンドロスは、彼らに対して会戦で戦った。この戦いでプトレマイオスは倒れたが、アレクサンドロスも敗れ、その少しのちに殺された。彼は5年、あるいは、私が多くの著者のもとで見いだしたところでは9年、統治した。