スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XIX 第I巻 第XIX章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 106B · 12 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.1

1

Haec fere Moyses ad populum verba Dei retulit, altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit. Ac rursum montem, in quo Dominus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nadab et Abiud, majoribusque natu septuaginta.

PL 20, 106B

モーセは神の言葉をおよそこのように民に告げ、山のふもとに十二の石の祭壇を築いた。そして、主がとどまっていた山にもう一度登った。アロン、ナダブとアビウ、七十人の長老を従えた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.2

2

Sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen in quo Dominus stabat, viderunt: cujus mirabilis forma et claritudo eximia refertur.

PL 20, 106C

だが彼らは主を見ることはできなかったものの、主が立っていた場所は見た。その姿は驚くべきもので、比類のない輝きがあったと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.3

3

Moyses autem accersitus a Domino, interiorem nubem quae circum Dominum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur.

PL 20, 106C

モーセは主に呼ばれて、主の周りにあった内側の雲に入り、そこに四十日四十夜いたと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.4

4

Quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca, rituque sacrificandi edoctus verbis Dei est: quae ego, quia prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam praeciso operi non putavi.

PL 20, 106C

そのとき、幕屋と箱の建造、また犠牲の献げ方を、神の言葉によって教えられた。私はそれを、かなり長いと思われたので、この短くまとめた作品に差し挟むべきではないと考えた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.5

5

Sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato ejus reditu Aaron compulit simulacra facere.

PL 20, 106C

だがモーセの滞在が長引いたので――彼は四十日を主のもとで過ごしていたのである――民は彼が戻る望みを失い、アロンに偶像を作るよう迫った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.6

6

Tunc ex metallis conflatis vituli caput exstitit; cui cum populus Domini immemor hostias obtulisset, vinoque se et ventri dedisset, despectans haec justo dolore Deus, improbum populum, nisi a Moyse fuisset exoratus, delesset.

PL 20, 106C

そこで、溶かした金属から子牛の頭が現れた。主を忘れた民がこれに犠牲を献げ、ぶどう酒と食い意地に身を任せると、神は正当な憤りでこれを見下し、モーセのとりなしがなければ、邪悪な民を滅ぼすところであった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.7

7

Sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Domini scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit; indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur.

PL 20, 106D

戻ったモーセは、主の手で書かれた二枚の石の板を携えていたが、民が放縦と冒瀆に身を委ねているのを見て、板を砕いた。主の律法を授かるにふさわしくない民だと考えたのである。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.8

8

Multis tamen increpitis, Levitas ad se aggregavit, eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent; quo impetu XX tria millia virorum perempta traduntur.

PL 20, 106D

それでも多くの者を叱ったあと、レビ人を自分のもとに集め、抜いた剣で民を斬るよう命じた。この勢いで、二万三千人が殺されたと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.9

9

Tum Moyses tabernaculum extra castra constituit: quod quoties fuisset ingressus, columna nubis adstare pro foribus visebatur, coramque ad Moysen Dominus loquebatur.

PL 20, 106D

そこでモーセは幕屋を宿営の外に立てた。彼が入るたびに、雲の柱が入口の前に立つのが見え、主は面と向かってモーセに語った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.10

10

Poscente autem Moyse, ut Dominum in majestate propria videret; responsum, Formam Dei mortalibus oculis perspici non posse; posteriora tamen ejus videre concessum; tabulaeque quas Moyses prius confregerat, refectae; sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus apud Dominum Moyses traditur.

PL 20, 106D

モーセが主を威光そのままの姿で見ることを求めると、神の姿は死すべき者の目には見て取れない、との答えであった。ただ、その後ろ姿は見ることが許された。モーセが先に砕いた板は作り直された。だが、この神との語らいのうちに、モーセは四十日、主のもとに滞在したと伝えられる。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.11

11

Cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies ejus renidebat, ut intueri eum populus non valeret, sed cum mandata Dei relaturus esset, vultum velamento obtexit, atque ita ad populum verbis Domini locutus est.

PL 20, 107A

山から板を携えて下るとき、その顔は非常な光で輝き、民は彼を見ることができなかった。しかし神の命令を伝えるときには、顔を覆いで包み、そのようにして主の言葉を民に語った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.19.12

12

Hoc in loco tabernaculi interiorumque ejus aedificatio refertur; quo consummato, nubes superne decidit, atque ita tabernaculum obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. Haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.

PL 20, 107A

この箇所には、幕屋とその内部の建造が述べられる。それが完成すると、雲が上から降り、幕屋をおおって、モーセ自身さえ入ることができなくなった。以上は、創世記と出エジプト記の二つの書に含まれる。