Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.1
Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. Id oppidum, olim ab Assur Sem filio conditum, caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum millia C et XX, atque, ut in magno populo, abundans vitiis.
PL 20, 124Bこのころ、ニネベの人々の信仰が名高かったと伝えられる。この町はかつてセムの子アッシュルによって建てられ、アッシリア人の王国の首都であった。当時は住民の数が多く、成人男子12万を擁し、大きな民によくあるように悪徳に満ちていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.2
Queis Deus motus Jonam prophetam ex Judaea ire praecepit, ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorrha divinis ignibus conflagrassent.
PL 20, 124Cこれらの悪徳に神は心を動かされ、預言者ヨナにユダヤから行き、町に滅びを告げ知らせるよう命じた。かつてソドムとゴモラが神の火で焼き尽くされたように、というのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.3
Verum prophet apraedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia qua videbat Dominum poenitentia populi placandum, navim quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit.
PL 20, 124Cしかし預言者は、この宣教〔底本は prophet apraedicationis と刷る。propheta praedicationis と読む〕の務めを拒み、強情からではなく、先を見通していたからであった。すなわち、民の悔い改めによって主がなだめられることを見ていたのである。そこでまったく別の方角にあるタルシシュを目指す船に乗り込んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.4
Sed, ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa sorte exploravere.
PL 20, 124Cだが沖に出ると、水夫たちは海の荒れに追い立てられて、災いの原因は誰なのか、くじで調べた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.5
Cum super Jonam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum projectus est: exceptusque a ceto, marino monstro, ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum littoribus ejectus jussa praedicat: Urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram.
PL 20, 124Cくじがヨナに当たると、彼は嵐の贖いのように海の底に投げ込まれた。そして海の怪物である大魚に受け取られて呑まれ、三日ほどののちにニネベの岸に吐き出されて、命じられたことを宣べた。すなわち、民の罪のゆえに町は三日のうちに滅びる、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.6
Igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox Prophetae: ac statim jussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati, cibo potuque abstinentur: jumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant.
PL 20, 124Dこうして預言者の声は、かつてのソドムでのように聞き流されることなく聞き入れられた。すると直ちに、王の命令と模範によって民は挙げて、乳飲み子までも、飲食を断った。家畜も同様に、種々の動物も飢えと渇きに追い込まれ、人々とともに嘆く姿を見せた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.48.7
Ita imminens malum aversum. Jonae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, Poenitentibus veniam negari non posse.
PL 20, 124Dこうして迫っていた災いは遠ざけられた。ヨナが、自分の言葉が実現しなかった〔fides dictis non adfuisset。「言葉に確かさが伴わなかった」の意〕と神に訴えると、悔い改める者には赦しを拒むことはできない、という答えがあった。