Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.1
Per idem tempus Abrae Dominus locutus est, multiplicandumque semen ejus, sicut arenas maris stellasque coeli, spopondit; peregrinumque ejus semen praedictum futurum, ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, postea libertati restituendos.
PL 20, 98B同じころ、主はアブラムに語りかけ、その子孫を、海の砂のように、天の星のように増やすと約束した。また、その子孫が寄留者となること、後の者たちが敵の地で400年のあいだ隷属を負い、のちに自由へと回復されることが、予告された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.2
Tunc ei atque uxori ejus adjectione unius litterae nomen immutatum: ita nunc ex Abram Abraam, ex Sara Sarra dicitur. Cujus quidem rei non inane mysterium non est hujus operis exponere. Eodem tempore Abraae lex circumcisionis imposita est.
PL 20, 98Bそのとき、彼とその妻の名は、一文字を加えて改められた。こうして今は、アブラム〔Abram〕からアブラハム〔Abraam〕、サラ〔Sara〕からサッラ〔Sarra〕と言われる。この事柄の奥義は空しいものではないが、それを説き明かすことは、この作品の務めではない。同じ時に、アブラハムに割礼の法が課された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.3
Erat ei autem ex ancilla filius Ismael. Et cum ipse esset annorum centum, uxor autem ejus nonaginta, futurum eis filium Isaac Dominus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat. Inde Sodomam missi angeli, Lot in porta sedentem repererunt.
PL 20, 98C彼には女奴隷から生まれた息子イシュマエルがいた。彼が100歳、妻が90歳であったとき、主は二人に息子イサクが生まれると約束した。主は二人の天使とともに彼のもとに来ていたのである。そこからソドムへ遣わされた天使たちは、門に座っているロトを見いだした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.4
Quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos coenatosque domi haberet; juventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant.
PL 20, 98Cロトは、彼らを人間だと思って、客として迎え入れ、家で食事を供していたが、町の不埒な若者たちが、新しい客人たちを淫らな行為のために出すよう要求した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.5
Lot pro hospitibus filias offerens, non acquiescentibus quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. Quem angeli propere ab injuria vindicantes, luminibus impudicorum caecitatem offuderunt.
PL 20, 98Cロトは客人たちの代わりに自分の娘たちを差し出したが、禁じられたことをむしろ欲していた者たちは応じず、ロト自身が淫行のために引きずられた。天使たちはすぐに彼を暴行から救い出し、恥知らずな者たちの目に盲目を注いだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.6
Tum Lot ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus est egressus: interdictum tamen eis est, ne retrorsum conspicerent.
PL 20, 98Dそのときロトは、客人たちから、町が滅ぼされるはずであることを教えられ、ただちに妻と娘たちとともに出て行った。ただし、彼らには、後ろを振り返ってはならないと禁じられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.7
Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. At Sodoma divinis ignibus conflagravit.
PL 20, 98Dしかし女は、言いつけにあまり従わず(禁じられたことをこらえるのはいっそうつらいという、人間の悪のゆえに)、目を振り返らせ、たちまち塊に変えられたと伝えられる。一方ソドムは神の火で焼き尽くされた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.6.8
Lot autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt; unde Moab et Ammon nati sunt.
PL 20, 98Dロトの娘たちは、人類が滅びたと思い、酔った父との交わりを求めた。そこからモアブとアンモンが生まれた。