スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XIV 第I巻 第XIV章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 103A · 5 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.14.1

1

At Hebraei multiplicato servitutis malo pressi, querelis in coelum conversi, spem auxilii a Deo exspectabant. Tum Moysi pascenti oves repente rubus ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius, innoxiis.

PL 20, 103A

しかしヘブライ人は、隷属の苦しみが重なって押しつぶされ、嘆きを天に向けて、神からの助けを待ち望んでいた。そのとき、羊を飼っていたモーセに、突然、柴が燃えているように見えた。しかも、いっそう驚くべきことに、炎は柴を傷めなかった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.14.2

2

Qua novitate obstupefactus, rubo propius accessit, statimque ad eum istiusmodi fere verbis Deus locutus est: Dominum se esse Abraam, Isaac et Jacob; quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iter ergo susciperet ad regem Aegypti, ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret.

PL 20, 103A

この不思議に呆然としたモーセが柴に近づくと、すぐに神は、およそ次のような言葉で彼に語った。自分はアブラハム、イサク、ヤコブの主であり、その子孫がエジプト人の支配に押さえつけられているのを、災いから救い出すことを望んでいる。それゆえエジプトの王のもとへ赴き、民を自由へ立ち戻らせる指導者として身を差し出せ、と。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.14.3

3

Cunctantem potestate confirmat, virtutem ei signorum faciendorum impertiens. Ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit: missum se a Deo prodit, verbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret.

PL 20, 103B

ためらう彼を、神は権能によって力づけ、しるしを行う力を授けた。こうしてモーセはエジプトに出向き、まず同胞のあいだでしるしを行ってから、兄弟アロンを伴って王のもとへ行った。自分は神から遣わされたと明かし、神の言葉として、ヘブライの民を去らせよと告げた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.14.4

4

At ille negans se Dominum nosse, parere imperio abnuebat. Cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem convertisset, totamque terram ranis opplesset; facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem, pronuntiabat; donec superductis ciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus majestate divina ista fieri.

PL 20, 103B

だが王は、主を知らないと言って、命令に従うことを拒んだ。モーセは、神の命令の証しとして、杖から蛇を作り、ほどなく水をすべて血に変え、全土をカエルで満たした。カルデア人〔ここでは王に仕えるエジプトの術者たちを指す〕も同じことをしたので、王は、モーセによって起こることは神の力というより魔術だと宣言した。ブヨが送られて地が満ちるにいたって、ようやくカルデア人も、これは神の威光によって起こると認めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.14.5

5

Tum rex malo coactus, advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem averterent. Sed ubi clades exempta est, impotens sui animus in se reversus, exire, ut convenerat, Israelitas non patiebatur. Ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et evictus est.

PL 20, 103C

そこで王は災いに迫られ、モーセとアロンを呼びつけて、送られた災厄を取り除くことを条件に、民に去る許しを与える。だが災厄が除かれると、自制を失った心が元に戻り、約束したとおりにイスラエルの民を出て行かせようとしなかった。ついに十の災いによって、体も王国も打ち砕かれ、打ち負かされた。