Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.1
Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusque inter eos habebatur noster Faegadius, et Servatio Tungrorum episcopus.
PL 20, 153Dだがこれらの者は、少数であるほど、いっそう強かった。その中でも我々のフォエバディウス〔底本は Faegadius。アジャンの司教フォエバディウス(Phoebadius)と読む〕と、トゥングリ族〔ガリア北部の民族。今日のトンゲレン〕の司教セルウァティオが最も堅固と見なされた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.2
Hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora uti consulerent: clausos intra unam urbem episcopos jam septimum mensem agere: injuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis? sequerentur plurium exemplum: auctoritatem saltem ex numero sumerent.
PL 20, 154A彼らが脅しや恐れに屈しなかったので、タウルスは懇願をもって彼らに迫り、涙ながらに、もっと穏やかな方策を考えるよう訴えた。司教たちは一つの町に閉じ込められてすでに7か月目であり、冬の厳しさと窮乏に疲れ果て、帰る望みは与えられていない。結局どこに終わりがあるのか。多数の者の例に従え。せめて数から権威を得よ、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.3
Enimvero Faegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium in quod deposceretur, profiteri: se ab Arianis conceptam fidem non recepturum. Ita in hoc certamine aliquot dies tracti.
PL 20, 154Aだがフォエバディウスは、追放にも、求められるどんな刑罰にも備えていると宣言し、アレイオス派が作った信仰は受け入れないと述べた。こうしてこの争いに数日が引き延ばされた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.4
Ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractier, ad extremum proposita conditione evincitur.
PL 20, 154A平和に向けてあまり進まなくなると、彼自身も少しずつ挫かれ〔底本は infractier。infractior と解した〕、最後には提示された条件によって打ち負かされる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.5
Namque Valens et Ursacius affirmantes praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam, cum piaculo repudiari, et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret?
PL 20, 154Aというのは、ウァレンスとウルサキウスが、今ある信仰は公同の道理にかなって作られたものであり、東方の者たちによって皇帝の主導で提出されたものであるのに、それを冒瀆をもって拒むのか、東方の者が気に入ったことが西方の者に気に入らないのなら、不一致の終わりはどこにあるのか、と断言したからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.6
Postremo, si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent quae addenda putarent: praebituros se in his quae essent adjecta, consensum.
PL 20, 154B最後に、もし現在の信仰告白に不足があると見えるなら、彼ら自身が補うべきと思うことを加えるがよい、加えられた事柄については同意を与えよう、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.7
Favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, jam quoquo modo finem rebus imponere cupientes.
PL 20, 154Bこの好意的な表明は、すべての者の傾いた心に受け入れられた。我々の側もそれ以上抗う勇気がなく、すでにどのような形であれ事を終わらせたいと願っていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.8
Dein conceptae a Faegadio et Servatione professiones edi coepere, in queis primum damnatur Arius, totaque ejus perfidia: caeterum non etiam Patri aequalis et sine initio, sine tempore, Dei Filius pronuntiatur.
PL 20, 154Bやがて、フォエバディウスとセルウァティオが作成した表明が公表され始めた。その中で、まずアレイオスとその背信のすべてが断罪される。だが、神の子が父と等しく、始まりもなく時もない者であるとは、宣言されなかった〔底本は non etiam。44.11 ではこの表明は我々の側に有利であったとされるので、non は衍字らしく、「さらに神の子は父と等しく、始まりもなく時もない者と宣言される」と読むのが文脈に合う〕。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.9
Tum Valens, tamquam nostros adjuvans, subjecit sententiam cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam sicut caeteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis.
PL 20, 154Bそのときウァレンスは、我々を助けるかのようにして、隠された欺きを含む一文を付け加えた。神の子は、他の被造物のような被造物ではない、と。聞く者は、この表明の欺きにだまされた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.10
Etenim his verbis, quibus similis esse caeteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum caeteris, pronuntiabatur.
PL 20, 154Cというのは、子が他の被造物に似ていることが否定されたこの言葉でも、子はなお被造物であり、ただ他のものより優れているとのみ宣言されていたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.44.11
Ita neutra pars vicisse se penitus, aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arianis, professiones vero postea adjectae pro nostris erant, praeter illam quam Valens subjunxerat, quae tum non intellecta, sero demum animadversa est. Hoc vero modo concilium dimissum, bono initio, foedo exitu consummatum.
PL 20, 154Cこうしてどちらの側も、完全に勝ったとも負けたとも考えることができなかった。信仰告白そのものはアレイオス派に有利であり、のちに付け加えられた表明は我々に有利であったが、ウァレンスが付け加えたものは別である。それはそのときは理解されず、ずっとのちにようやく気づかれた。こうして会議は解散し、よい始まりを持ちながら、醜い結末で締めくくられた。