Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.1
Salomon initio regni urbem muro circumdedit. Huic per soporem astare Dominus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. Sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans.
PL 20, 119Bソロモンは治世の初めに、町を城壁で囲んだ。眠りのうちに、主が彼の傍らに立つのが見え、望むものを求める選択を与えた。ところが彼は、知恵のほかには何も自分に与えられることを求めず、その余のすべてを取るに足りないものとみなした。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.2
Ita somno excitatus, cum ante sacrarium Domini constitisset, indultae sibi a Domino sapientiae documentum dedit.
PL 20, 119Cこうして眠りから覚め、主の聖所の前に立つと、主から自分に授けられた知恵の証しを示した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.3
Namque duae mulieres una in domo diversantes cum eodem tempore pueros edidissent, atque ex his alter post diem tertium nocte obisset; mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit.
PL 20, 119Cというのも、一つの家に滞在していた二人の女が、同じ時に男の子を産んだが、そのうちの一人が三日目の夜に死んだ。死んだ子の母は、もう一人の女の眠りを狙って、自分の死んだ子をそのかわりに置き、生きている子を連れ去ったのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.4
Inde inter eas de puero altercatio; postremo res ad regem delata: difficilis judicii absolutio inter negantes, ubi testis deerat.
PL 20, 119Cそこで二人のあいだに子をめぐる争いが起こった。ついに事は王のもとに持ち込まれた。証人が欠けているので、互いに否認する者のあいだで裁きを決めることは難しかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.5
Tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum, corpusque ejus dividi inter ambigentes jubet: cumque una earum judicio acquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet; Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse conjectans, puerum illi adjudicavit, non sine circumstantium admiratione: siquidem latentem veritatem prudentia protulisset.
PL 20, 119Cそこでソロモンは、神の知恵の賜物によって、子を殺し、その体を、争う二人のあいだで分けよと命じた。二人のうち一人はその判決を受け入れたが、もう一人は、子が切り裂かれるよりむしろ子を譲ることを望んだ。ソロモンは、女の情のあらわれから、こちらが真の母であると推測して、子を彼女に裁定で与えた。周囲の者たちは驚いた。隠れていた真実を、賢明さが明るみに出したからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.39.6
Ita in admirationem ingenii prudentiaeque ejus reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.
PL 20, 119Dこうして近隣の諸国民の王たちは、その才知と賢明さへの驚嘆から、彼に友好と同盟を求め、命令に従う用意をした。