Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.1
David ad allophylos confugit. Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul allophylis bellum inferentibus Dominum consulit, nullumque est ei responsum redditum. Tum per mulierem, cujus viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit.
PL 20, 117Cダビデはペリシテ人のもとに逃れた。この頃、サムエルが世を去った。ペリシテ人が戦いを仕掛けてきたとき、サウルは主に伺いを立てたが、何の答えも与えられなかった。そこで、迷いの霊がその内を満たしていた女を介して、呼び出したサムエルに伺いを立てた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.2
Dictum ei ab eo est, postero illum die cum filio victum ab allophylis in praelio casurum. Igitur allophyli castris in hostili solo positis, postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso: quia parum crediderant sibi illum adversum suos fidum fore.
PL 20, 117Cサムエルは彼に告げた。翌日、彼は息子とともにペリシテ人に敗れて戦いで倒れるであろう、と。そこでペリシテ人は、敵地に陣を敷いて、翌日、戦列を整えた。ただしダビデは陣営から送り返された。ダビデが自分たちの側に対して忠実であるとは、十分には信じていなかったからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.3
Sed conserto praelio, Hebraei fusi: filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit.
PL 20, 117Cしかし戦いが交えられると、ヘブライ人は打ち破られ、王の子らは倒れた。サウルは馬から落ち、生きて敵の手に落ちないために、自分の剣の上に身を投げた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.4
De aetate imperii ejus parum certa comperimus, nisi quod in Actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est; quamquam ego arbitror tam a Paulo, cujus illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.
PL 20, 117Cその治世の長さについては、我々は十分に確かなことを得ていない。ただ『使徒言行録』で彼は40年にわたって統治したと言われている。もっとも私は、その説教が伝えられるパウロによって、サムエルの年数もこの王の治世のなかに数えられたのだと考える。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.5
Plerique tamen qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt: cui opinioni nequaquam accedimus; nam ea tempestate qua Domini arca in Cariathjarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset; ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium.
PL 20, 117Dしかし時代について書いた者のほとんどは、彼が30年統治したと記している。この見解には我々はまったく与しない。主の箱がキルヤト・エアリムの町に移された頃には、サウルはまだ統治を始めていなかったからである。ところが、ダビデ王によってその町から箱が運び出されたのは、そこに20年とどまったあとだと伝えられている。したがって、その期間の内にサウルが統治し、死んだのだから、彼はきわめて短い期間しか支配しなかったことになる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.6
Eadem nobis de emporibus Samuelis caligo, ut qui cum Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur.
PL 20, 117Dサムエルの時代についても〔底本は emporibus。temporibus と読む〕、我々には同じ闇がある。彼は祭司エリの時代に生まれ〔cum Heli sacerdote natus。「エリが祭司であったときに」と取った〕、ずいぶん老いてから祭司職を務めたと伝えられているからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.7
A nonnullis tamen qui de temporibus scripsere (quia vere nihil de ejus annis sacra historia signavit) LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas fuerit assumpta, non reperi.
PL 20, 118Aしかし時代について書いた者の幾人かによれば(聖なる歴史は彼の年数について実際には何も記していないので)、彼は70年民を導いたと伝えられる。だが、この権威がどこから取られたのか、私は見つけられなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.36.8
Nos in tanta erroris copia, Chronicorum annotationem secuti (quia eam ex Apostolorum Actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitramur) Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.
PL 20, 118A我々は、これほどの錯誤の多さのなかで、『年代記』〔Chronica。著者はその記述が『使徒言行録』から出たと考えるので、年代を記した書の類を言うと取った。著者は 1.46.5 で歴代誌(Paralipomena)と分けて挙げる〕の記述に従い(それは、先に述べたように、『使徒言行録』から出たものだと我々は考えるので)、サムエルとサウルが40年のあいだ統治したと報告する。