スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XXXV 第I巻 第XXXV章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 116D · 11 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.1

1

Crescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia: quia bonos semper mali insectantur; igitur ministris et Jonathae filio imperavit, vitae ejus ut insidias pararent.

PL 20, 116D

王の憎しみは、妬みにあおられて日ごとに募った。悪人は常に善人を責め立てるからである。そこで王は、家臣たちと息子ヨナタンに、ダビデの命を狙う罠を仕掛けよと命じた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.2

2

Sed Jonathae carus acceptusque jam inde a principio David fuerat: itaque rex increpitus a filio, cruentum imperium repressit.

PL 20, 116D

しかしヨナタンにとっては、ダビデは当初からすでに愛すべき、受け入れられた者であった。そこで王は息子に咎められ、血なまぐさい命令を引っ込めた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.3

3

Sed non diu mali boni sunt; nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille lethalem ictum propere declinasset.

PL 20, 116D

だが悪人は、長くは善人でいられない。サウルが迷いの霊に苦しめられていたとき、ダビデが側に控えて、苦しむ王を琴で和らげていると、王は槍で彼を撃とうとした。ダビデが致命の一撃を素早くかわさなかったなら、討たれていたであろう。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.4

4

Exinde jam non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra se David regi credidit. Ac primum fugiens, ad Samuelem se contulit: inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit; mox per Gad prophetam monitus, in terram Judae regressus, vitae periculum adiit.

PL 20, 116D

その後、王はもはや隠さず、公然とダビデの死を企てた。ダビデももはや王を頼らなかった。まず逃れてサムエルのもとに行き、そこからアヒメレク〔刷りは Abimelech。サムエル記上21の祭司アヒメレクを言う〕のもとへ、最後にはモアブの王のもとへ逃れた。やがて預言者ガドに諭されてユダの地に戻り、命の危険に身をさらした。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.5

5

Ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, quod David recepisset: et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doeg Syrus cruentum ministerium exsecutus est. Post id David desertum petiit.

PL 20, 117A

この頃、サウルは祭司アヒメレクを、ダビデを迎え入れたという理由で殺した。王の家臣たちのうち、誰も祭司に手をかけようとしなかったので、シリア人ドエグが血なまぐさい務めを果たした。このことののち、ダビデは荒れ野へ向かった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.6

6

Illuc quoque eum Saul persecutus est: sed inani opera ejus exitium moliebatur, quem Dominus protegebat. Erat in deserto spelunca vasto recessu patens, in hujus interiora David se conjecerat.

PL 20, 117A

サウルはそこにまで彼を追った。だが、主が守る者の滅びを企てても、その努力は空しかった。荒れ野には、奥深く広がる洞穴があり、ダビデはその奥へ身を潜めていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.7

7

Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat; quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis ut opportunitate uteretur, abstinuit regis exitio: diploidem tamen ejus abstulit.

PL 20, 117A

サウルは、それとは知らず、体を休めるために洞穴の入り口の近くまで来て、そこで眠りに捕らえられて休んでいた。これに気づいたダビデは、皆がこの機会を利用せよと勧めたにもかかわらず、王の殺害を控え、ただ王の外套〔diploidem。ギリシア語に由来する語で、二重にたたんだ外套の意〕を取った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.8

8

Mox egressus, tuto eminus loco a tergo regem allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, Ut saepe pro regno ejus caput periculis objectasset, utque postremo praesenti tempore a Domino sibi traditum interimere noluisset.

PL 20, 117B

やがて外に出ると、安全な離れた場所から、後ろを向いた王に呼びかけ、自分が王に尽くした恩恵を思い起こさせた。王の国のために、いかにしばしば命を危険にさらしたか、そして最後に、今この時、主が自分の手に渡した王を、殺そうとしなかったことを。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.9

9

Ad haec culpam Saul fateri, veniam precari, lacrymas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. Tantum ex feroci illo animo mutatum, crederes nihil ultra adversum generum auSurum.

PL 20, 117B

これを聞いて、サウルは咎を認め、赦しを乞い、涙を流し、ダビデの情愛をほめたたえ、自分の悪意を責め、彼を王、また息子と呼んだ。あの猛々しい心がこれほど変わったのだから、もはや婿に対して何かを敢えてすることはないであろうと、人は思ったであろう〔底本は auSurum。ausurum と読む〕。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.10

10

Sed David, qui penitius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus, intra eremum se continebat.

PL 20, 117B

しかしダビデは、悪の本性をより深く見て知っていたので、王を信じてはならないと考え、荒れ野にとどまった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.35.11

11

Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam, Phaltim cuidam in matrimonium dedit.

PL 20, 117B

サウルは正気を失って、婿を捕らえる力がなかったので、先に述べたとおりダビデの妻となっていた自分の娘ミカルを、パルティという者に妻として与えた。