Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.1
Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, jurisconsultum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur, absentemque condemnant.
PL 20, 149Aこうして彼らはまず、アレクサンドリアの司教アタナシオスを攻撃する。法律家〔底本は jurisconsultum。アタナシオスをこう呼ぶ理由は定かでない〕であり、ニカイアの教会会議には助祭として出席していた人である。そして彼を、欠席のまま断罪する。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.2
Etenim ad crimina quae falsi testes congesserant, aggregabant quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi judicio condemnatos, pravo studio recepisset.
PL 20, 149A実に、偽証人たちが積み上げた罪過に、彼が、会議の判決で断罪された異端の司教たちマルケッルスとフォティヌスを、邪な熱意で受け入れたことを加えたのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.3
Sed de Photino dubium non erat, merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur; maximeque ei studium partium innocentium accesserat, quod eosdem illos judices a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat.
PL 20, 149Bだがフォティヌスについては、断罪が当然であったことに疑いはなかった。マルケッルスには、そのとき断罪に値するものは見いだされなかったように思われた。とりわけ、彼を断罪した当の裁判官たちが異端者であることを誰も疑わなかったために、無実の側を支持する熱意が彼に集まったのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.4
Caeterum Ariani non hos potius, quam Athanasium removere cupiebant: itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exsulatum ad Gallias mitteretur. Mox in Aegypto octoginta episcopi congregati, Athanasium injuste condemnatum esse pronuntiant.
PL 20, 149Bとはいえ、アレイオス派は、この者たちよりもむしろアタナシオスを除きたかった。そこで皇帝に迫り、アタナシオスをガリアへ追放するところまで至らせた。やがてエジプトで80人の司教が集まり、アタナシオスは不当に断罪されたと宣言する。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.5
Res ad Constantinum refertur; jubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari, atque omne judicium quo Athanasius damnatus fuerat, retractari.
PL 20, 149B事はコンスタンティヌスに報告される。皇帝は、全世界からサルディカに司教たちを集め、アタナシオスを断罪した判決すべてを再審理するよう命じる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.6
Inter haec Constantinus moritur: synodus congregata jam Constantino imperatore Athanasium absolvit: Marcellus quoque episcopatui redditur. Nam de Photino episcopo Sirminensi non est rescisa sententia, quia etiam nostrorum judicio haereticus probabatur.
PL 20, 149Cその間にコンスタンティヌスが死ぬ。集まった会議は、すでにコンスタンティヌスが皇帝であるときに〔底本は Constantino。時代からはコンスタンティウス(Constantio)とも読める〕、アタナシオスを赦免した。マルケッルスも司教職に復帰させられる。シルミウムの司教フォティヌスについては判決が取り消されなかった。我々の側の者の判断でも、彼は異端者と認められたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.7
Et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor ejus fuisse in adolescentia videbatur.
PL 20, 149Cそれでもこのこと自体がマルケッルスを不利にした。フォティヌスが若いころ彼の聴講者であったと見られたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.36.8
Verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursacius et Valens principes Arianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Julio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent: meritoque cum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.
PL 20, 149Cだがアタナシオスの赦免には、さらに次のことも加わっていた。アレイオス派の首領であるウルサキウスとウァレンスは、サルディカ会議ののち、交わりから切り離されたと見えたとき、ローマ市の司教ユリウスの前に出頭して、罪のない者を断罪したことの赦しを請い、アタナシオスがサルディカ会議の判決どおり正当に無罪とされたと表明したのである。