スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XXXI 第II巻 第XXXI章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 146D · 6 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.1

1

Interjecto deinde tempore, Domitianus Vespasiani filius persecutus est Christianos. Quo tempore Joannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit: ubi ille, arcanis sibi mysteriis revelatis, librum sacrae Apocalypsis (qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur) conscriptum edidit.

PL 20, 146D

その後しばらくして、ウェスパシアヌスの子ドミティアヌスがキリスト教徒を迫害した。そのとき彼は使徒にして福音書記者であるヨハネをパトモス島に流刑にした。ヨハネはそこで、隠された奥義を啓示されて、聖なる黙示録の書を著し、世に出した(この書は、多くの者によって、愚かにか、あるいは不敬虔にか受け入れられていない)。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.2

2

Non multo deinde intervallo tertia persecutio per Trajanum fuit; qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum reperisset, saeviri in eos ultra vetuit.

PL 20, 146D

それから間もなく、トラヤヌスによる第三の迫害があった。しかし彼は、拷問と尋問によってもキリスト教徒に死や刑罰に値するものを何も見いださなかったので、彼らに対する暴虐をそれ以上行うことを禁じた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.3

3

Sub Hadriano deinde Judaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati: missoque exercitu subacti sunt.

PL 20, 146D

その後ハドリアヌスのもとで、ユダヤ人が反乱を起こそうとし、シリアとパレスチナを略奪しようと企てたが、軍が送られて鎮圧された。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.4

4

Qua tempestate Hadrianus existimans se Christianam fidem loci injuria perempturum, . . . . . et in templa ac loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit; et (quia Christiani ex Judaeis potissimum putabantur: namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat Ecclesia Sacerdotem) militum cohortem custodias in perpetuum agitare jussit, quae Judaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.

PL 20, 146D

そのころハドリアヌスは、場所を辱めることでキリスト教の信仰を滅ぼせると考え……〔底本はここにコンマと点を五つ打ち、脱落を示す〕、神殿と主の受難の場所に悪霊たちの像を据えた〔底本は in templa ac loco。「神殿と場所に」と解した〕。また(キリスト教徒はおもにユダヤ人から出た者と考えられていたからである。実際、当時エルサレムの教会は、割礼を受けた者からしか司教を立てていなかった)、軍の一隊に永続的な警備を行わせ、すべてのユダヤ人をエルサレムへの立ち入りから遠ざけるよう命じた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.5

5

Quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum pene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque Ecclesiae tolleretur: ita tum primum Marcus ex gentibus, apud Hierosolymam episcopus fuit.

PL 20, 147A

これはかえってキリスト教の信仰の利益となった。当時ほとんどすべての者が、律法の遵守のもとでキリストを神と信じていたからである。これはまさしく主が定めた配剤であって、律法への隷従が信仰と教会の自由から取り除かれるためであった。こうして、そのとき初めて、諸国民の出のマルクスがエルサレムで司教となった。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.31.6

6

Quarta sub Hadriano persecutio numeratur, quam tamen post exerceri prohibuit, injustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur. Post Hadrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit.

PL 20, 147A

ハドリアヌスのもとでの迫害は第四と数えられるが、彼はのちにこれを行うことを禁じ、罪過なくして誰かが被告にされるのは不正であると宣言した。ハドリアヌスののち、アントニヌス・ピウスが統治したときには、諸教会に平和があった。