De officiis ministrorum libri tres 3.9.1
Fraudes et turpia lucra maxime dedecere clericos, quorum est utilitati omnium inservire: illos in causis pecuniariis intervenire nequaquam debere, secus vero in capitalibus.
PL 16, 161C欺きと恥ずべき利得は、すべての人の益に仕えるべき聖職者に最もふさわしくない。聖職者は金銭の訴訟に介入してはならないが、死刑に関わる訴訟ではその限りでない。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.2
Eisdem ne cui, etiam lacessiti, noceant, exemplum David; neu autem vitam honestati praeferant, caedes Nabuthe proponitur.
PL 16, 161C聖職者は、挑発されても誰をも害してはならない。その例がダビデである。また、命を徳にかなうことより重んじてはならない。そのためにナボトの殺害が示される。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.3
57. Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem.
PL 16, 161D57. したがって、徳にかなうことへの愛を全く持たないこと、卑しい商いの習いに染まって下賤な利得に心をかき立てられること、貪欲な心で燃え立つこと、昼も夜も他人の財産の損失を狙って口を開けていること、心を徳にかなうことの輝きにまで高めないこと、真の称賛の美しさを顧みないこと。これほど見苦しいことはない。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.4
58. Hinc nascuntur aucupio quaesitae haereditates, continentiae atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis.
PL 16, 162A58. ここから、鳥刺しのように狙って手に入れた遺産、自制と重みの見せかけで釣り取った遺産が生まれる。これはキリスト教徒の男の志に反する。技巧で引き出し、欺きで仕組んだものは、すべて純朴さの功を欠くからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.5
In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua judicatur affectatae ambitio haereditatis.
PL 16, 162A教会の職階のいかなる務めも受けていない者たちにおいてさえ、狙った遺産への野心はふさわしくないと判断される。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.6
In supremo fine vitae positos suum habere judicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.
PL 16, 162A人生の最期にある者たちは自分自身の判断をもち〔主動詞を欠く不定法の文。直前の「判断される」を受けるものと取った〕、もはや後で改めることのない者として、思うところを自由に遺言する。他の人々に当然帰すべき、あるいは用意された相応の利得を横からそらすのは徳にかなうことではなく、司教であれ奉仕者であれ、できるなら万人に益し、誰も害さないことがその務めだからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.7
59. Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum juvari, quam gravari alterum.
PL 16, 162B59. 実に(『教令集』第2部第14事例第5問題「Denique」法文)、一方を害さずには他方を助けられないなら、どちらも助けないほうが、一方が重い負担を負うよりもふさわしい。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.8
Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur.
PL 16, 162Bそれゆえ、金銭の訴訟に介入するのは司教のすることではない。そこでは、敗れた側がしばしば害されずにはすまない。仲介者の肩入れのせいで自分は負けたと思うからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.9
Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem juvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit.
PL 16, 162Bしたがって、司教の務めは、誰にも害を与えず、万人に益することを望むことである。実際に益しうるのは神のみに属する。死刑に関わる訴訟で、危機にある者を助けるべきなのに害することは、重い罪なしにはありえない。しかし金銭の件で憎しみを招くのは愚かなことである。人の命を救うためには、しばしば重い煩いが生じるが、その場合には危険に身をさらすことさえ栄誉あることだからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.10
Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua injuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) .
PL 16, 162Cそれゆえ、司教の務めにおいては、示された模範を守るべきである。すなわち、挑発されても、何か不正に傷つけられても、誰をも害しないことである。次のように言った人は善い人だからである。「もし私が、私に悪を報いる者たちに報い返したのなら」(詩篇7:5)。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.11
Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas. 60. Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere (I Reg. XXIV, 5 et seq.) !
PL 16, 162C我々を害さなかった者を我々が害さないことに、何の栄誉があろうか。害されたとき、あなたが赦すなら、それこそが徳である。60. 敵である王を害しえたのに、むしろ赦すことを選んだとは(サムエル記上24:5以下)、何と徳にかなうことか。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.12
Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est.
PL 16, 162Cしかも、何と有益なことか。後継者に益し、皆が自分の王に信義を守り、支配を奪うのでなく畏れることを学んだからである。こうして、徳にかなうことは有益なことに優先され、有益なことは徳にかなうことに続いた。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.13
61. Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul.
PL 16, 162C61. 赦しただけでは足りず、戦いで殺されたことをも悼み、涙して嘆いて、こう言った。「ゲルベアル〔底本は Gelbeal。ギルボア山のこと〕にいる山々よ、露も雨も汝らの上に降るな。死の山々よ、そこで力ある者たちの守りが、サウルの守りが取り去られたからだ。」
De officiis ministrorum libri tres 3.9.14
Non est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Jonathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati.
PL 16, 162D「彼は、油にも傷ついた者たちの血にも塗られず、戦う者たちの脂にもよらなかった〔文意は定かでない。刷られた句読のまま訳した〕。ヨナタンの矢は後ろに戻らず、サウルの剣は空しく戻らなかった。サウルとヨナタンは麗しく、いとおしく、生きている間は離れることなく、死においても引き離されなかった。」
De officiis ministrorum libri tres 3.9.15
Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna?
PL 16, 163A「ワシよりも速く、獅子よりも強かった。イスラエルの娘たちよ、サウルのために泣け。彼は汝らに、汝らの飾りとともに緋色の衣を着せ、汝らの衣の上に金を載せた。力ある者たちは、戦いのただ中でどうして倒れたのか。」
De officiis ministrorum libri tres 3.9.16
Jonathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Jonatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 21 et seq.) ?
PL 16, 163A「ヨナタンは死に際して傷ついた。私は汝のゆえに痛む、わが兄弟ヨナタンよ、汝は私にとってはなはだ麗しかった。汝の愛は私に及んでいた、女たちの愛のように。力ある者たちはどうして倒れ、慕わしい武器は滅びたのか」(サムエル記下1:21以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.17
62. Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu!
PL 16, 163A62. いかなる母が、独り子をこの人が敵を嘆いたほどに嘆くであろうか。誰が恩人を、この人が自分の命を狙った者を称えたほどに称えるであろうか。何と敬虔に痛み、何と深い情をもって嘆いたことか。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.18
Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt. 63. Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio?
PL 16, 163B山々は預言者の呪いによって枯れ、神の力が、呪う者の宣告を成就した。こうして、王殺しの光景の代償として、諸元素が刑罰を負った。63. 一方、聖なるナボトにとって、死の原因は、徳にかなうことへの顧慮のほかに何であったか。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.19
Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare hujusmodi turpitudinem.
PL 16, 163B王が彼にブドウ畑を求め、金を払うと約束したとき、彼は、父祖伝来の相続地の代価としてふさわしくない対価を拒み、このような恥ずべきことは死によって避けるほうを選んだからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.20
Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3) ; hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium.
PL 16, 163B「主が私に、汝に父祖たちの相続地を与えさせることがないように」と彼は言う(列王記三21:3)。すなわち、それほどの恥辱が私に起こらぬように、それほどの恥ずべき行いが私から強いて引き出されることを神が許さぬように、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.21
Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de jure loquitur patrum.
PL 16, 163C彼は決してブドウの木のことを言っているのではない。神はブドウの木にも土地の広さにも心を配らないからである。父祖たちの権利について語っているのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.22
Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi hujus utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, judicavit non videri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.
PL 16, 163C彼は王のブドウ畑のうちから別のブドウ畑を受け取り、友となることもできたはずである。そこには、この世の少なからぬ有益さが見積もられるのが常である。しかし彼は、恥ずべきことは有益に見えないと判断し、恥辱を伴う有益さよりも、徳にかなうことを伴う危険を冒すほうを選んだ。私が言うのは通俗の有益さであって、徳にかなうことの魅力をも伴う有益さのことではない。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.23
64. Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit. 65. Turpis est itaque omnis fraus.
PL 16, 163C64. 実に、王自身も奪い取ることはできたが、それを恥知らずなことと考え〔底本は impudens arbitrabatur。このように取った〕、殺されたことを悲しんだ。主もまた、徳にかなうことを忘れて恥ずべき利得を優先した女〔イゼベル〕の無慈悲を、相応の処罰に値すると告げた。65. だから、あらゆる欺きは恥ずべきである。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.24
Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia virtutum?
PL 16, 163D実に、安価な品物においてさえ、秤の偽りと欺瞞の升は呪うべきである。市場での売買において、取引の習いにおいて欺きが罰せられるのなら、それは徳の務めのうちで非難されえないものと見えうるだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 3.9.25
Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino (Prov. XX, 10) . Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi (Prov. XI, 1) .
PL 16, 164Aソロモンは叫んでいた。「大小の重り、二種の升は、主の前に汚れている」(箴言20:10)。それより前にも言う。「偽りの秤は主に忌まわしく、正しい重りは主に受け入れられる」(箴言11:1)。