De officiis ministrorum libri tres 1.30.1
De beneficentia et ejus partibus benevolentia et liberalitate: quomodo illae simul jungendae sint; quaenamve adjuncta, ut liberalitatem cum laude ac merito quis exerceat, requirantur?
PL 16, 65A善行とその部分である好意と気前のよさについて、両者をどのように結びつけるべきか、また気前のよさを称賛と功績に値する仕方で行うにはどのような付帯条件が求められるかを論じる。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.2
143. Sed jam de beneficentia loquamur, quae dividitur etiam ipsa in benevolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta.
PL 16, 65A143. さて、善行について語ろう。善行もまた、好意と気前のよさに分けられる。善行が完全であるためには、この二つから成り立たなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.3
Non enim satis est bene velle (Dist. 86, c. Non satis) , sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona voluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) .
PL 16, 65B善を望むだけでは足りず(『教令集』第1部第86区分「Non satis」法文)、善を行うことも必要である。また、善を行うだけでも足りず、それが善い源、すなわち善い意志から出たものでなければならない。「神は、喜んで与える者を愛する」(二コリント9:7)。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.4
Nam si invitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) . In Evangelio quoque multas disciplinas accepimus justae liberalitatis.
PL 16, 65Bというのも、あなたが嫌々行うなら、あなたにどんな報いがあるだろうか。それゆえ使徒は一般的にこう言う。「私が進んでこれを行うなら、報いを得る。嫌々であるなら、管理の務めが私に委ねられているにすぎない」(一コリント9:17)。福音書においても、我々は正しい気前のよさについての多くの教えを受けている。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.5
144. Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio, ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia.
PL 16, 65B144. それゆえ、善を望み、害するためでなく益するという考えで施すのは、美しいことである。というのも、放縦な者に放縦の浪費のために、姦淫する者に姦淫の報酬のために施すべきだとあなたが考えるなら、それは善行ではない。そこには好意がまったく無いからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.6
Officere enim istud est, non prodesse alteri, si largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam.
PL 16, 65Cというのも、祖国に対して陰謀を企てる者や、教会を攻撃するならず者たちをあなたの出費で集めようとする者に施すなら、それは他人を害することであって、益することではないからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.7
Non est haec probabilis liberalitas, si adjuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur.
PL 16, 65Cこれは是認しうる気前のよさではない。やもめや孤児に対して激しい論争を挑む者、あるいは何らかの暴力によってその所有物を奪おうとする者を、あなたが助けるなら。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.8
145. Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus (Luc. XIX, 8) , reddas prius quadruplum ei quem fraudaveris: et gentilitatis vitia fidei studio et credentis operatione compenses.
PL 16, 65C145. 一方に施すものを他方から取り立てるなら、その気前のよさは是認されない。人が不正に求めながら、正しく分け与えるべきだと考えるなら。ただし、あのザアカイのように(ルカ19:8)、あなたがまず、欺いた相手に四倍にして返し、異邦人であったときの悪徳を、信仰への熱意と信じる者の働きによって償う場合は別である。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.9
Fundamentum igitur habeat liberalitas tua. 146. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod velis.
PL 16, 65Cそれゆえ、あなたの気前のよさには土台があるようにせよ。146. 第一に求められるのは、信義をもって差し出し、献げたものについて偽りを行わないことである。多く差し出すと言いながら、少ししか差し出さないということがあってはならない。そもそも、言う必要がどこにあろうか。約束の偽りがあるのである。あなたが望むものを施すことは、あなたの権限のうちにある。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.10
Fraus fundamentum solvit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui vellet, vel uxorem ejus (Act. V, 3 et seq.) ? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros.
PL 16, 66A偽りは土台を壊し、業は崩れる。ペトロは憤りに燃えたぎって、アナニアやその妻が命を絶たれることを望んだだろうか(使徒言行録5:3以下)。そうではなく、彼らを見せしめとして、ほかの者が滅びることを望まなかったのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.11
147. Nec illa perfecta est liberalitas, si jactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem judicem habeas.
PL 16, 66A147. また、慈しみのためというより誇示のために施すなら、その気前のよさは完全ではない。あなたの心情が、あなたの業に名を与える。あなたから出るとおりに、その業は評価される。あなたがいかに内面を見極める裁き主を持っているか、見よ〔moralem の意は定かでない。「人の内面の性向を見る」と取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.12
Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3) .
PL 16, 66A裁き主はあなたに尋ね、あなたの業をどう受け取るかを決めるために、まずあなたの精神を問いただす。主は言う。「汝の左の手が、汝の右の手のしていることを知らぬようにせよ」(マタイ6:3)。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.13
Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris jactantiae, illic remunerationis fructum amittas.
PL 16, 66A体のことを言っているのではない。心を一つにするあなたの仲間、あなたの兄弟であっても、あなたの行いを知らぬようにせよ、ということである。ここで誇示の報いを求めているうちに、あちらで報いの実を失うことのないように。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.14
Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subvenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua.
PL 16, 66B気前のよさが完全であるのは、人が沈黙のうちに自分の業を覆い、ひそかに一人ひとりの困窮を助けるときである。その人を称えるのは貧しい者の口であって、自分の唇ではない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.15
148. Deinde perfecta liberalitas (Dist. 86, c. Non satis, § Perfecta liberalitas) fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei.
PL 16, 66B148. 次に、完全な気前のよさは(『教令集』第1部第86区分「Non satis」法文、「Perfecta liberalitas」の項)、信仰、理由、場所、時によって推奨される。すなわち、まず信仰の家の者たちのために働くことである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.16
Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adjuves: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod justus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, tamen justo amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat, quam vita morituri.
PL 16, 66Bあなたが知りながら信徒が困窮しているなら、それは大きな咎である。彼が費えもなく、飢えに耐え、苦難を忍んでいることを知りながら、とりわけ彼が乏しさを恥じているなら。身内の捕囚、あるいは中傷の件に陥っているのに、助けないなら。牢獄にあって、ある負債のために、義人が刑罰と責め苦によって苛まれているなら(慈しみはすべての人に負うものだが、義人にはなおさらである)。彼の苦難の時に、あなたから何も得られないなら。死へ引かれてゆく危険の時に、あなたのもとでは、死にゆく者の命よりあなたの金のほうが重いなら。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.17
De quo pulchre Job dixit: Benedictio perituri in me veniat (Job. XXIX, 13) . 149. Personarum quidem Deus acceptor non est, quia novit omnia.
PL 16, 66Cこれについてヨブは見事に言った。「滅びようとする者の祝福が私に臨むように」(ヨブ記29:13)。149. 神は人を偏り見ることがない。すべてを知っているからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.18
Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim avarus Dominus est, ut plurimum quaerat.
PL 16, 66Cしかし我々は、すべての人に慈しみを負っている。だが多くの者は偽りによってそれを求め、苦難を装うので、事情が明らかで、人が分かり、時が迫っているところでは、慈しみはいっそう惜しみなく注がれるべきである。主は吝嗇であって極めて多くを求める、というわけではないからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.19
Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, qui quod habet, ex affectu facit.
PL 16, 66Cすべてを捨てて彼に従う者は幸いである。しかし、持っているものを心からの思いで行う者もまた幸いである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.20
Denique duo aera viduae illius divitum muneribus praetulit (Luc. XXI, 3) ; quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.
PL 16, 66C実に、主はあのやもめの二枚の銅貨を、富める者たちの献げ物よりも重んじた(ルカ21:3)。やもめは持っていたすべてを差し出し、富める者たちは有り余る中からわずかな部分を差し出したからである。それゆえ、心情が施しを豊かにも貧しくもし、物に価値を与える。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.21
Caeterum Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari (Dist. 86, c. Dominus non vult) : nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo quod habuit (III Reg. XIX, 21) ; ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret.
PL 16, 67Aもっとも、主は財産が一度に投げ出されることでなく、分配されることを望む(『教令集』第1部第86区分「Dominus non vult」法文)。ただし、エリシャが自分の牛を屠り、持っていたものから貧しい者を養ったような場合は別である(列王記三19:21)。家のことに煩わされることなく、すべてを捨てて、預言者の訓練に身を委ねるためであった。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.22
150. Est etiam illa probanda liberalitas (Dist. 86, c. Est probanda) , ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas.
PL 16, 67A150. 自分の血筋の近親者を、彼らが困窮していると知るなら見下さない、という気前のよさもまた、是認されなければならない(『教令集』第1部第86区分「Est probanda」法文)。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.23
Melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia.
PL 16, 67A実に、あなた自身が、身内を助けるほうがよい。彼らは、他人に生活費を求めることを恥じ、あるいは困窮のために誰かに援助を願うことを恥じるからである。ただし、あなたが貧しい人々に施すことのできるものによって、彼らがいっそう富もうと望むようなことがあってはならない。決め手となるのは事情であって、情実ではないからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.24
Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias: sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere?
PL 16, 67Bというのも、あなたが主に身を献げたのは、自分の身内を富ませるためではなく、善い業の実りによって永遠の生命を自分のために手に入れ、憐れみの代価によって自分の罪を贖うためだからである。彼らは、自分が求めているのは少しだと思っているのか。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.25
Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et se juste facere putant. Et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede. 151. Consilium prompsimus, auctoritatem petamus.
PL 16, 67B彼らはあなたの代価を求め、あなたの生命の実りを奪い取ろうと努めながら、自分たちは正しいことをしていると思っている。そして、あなたが彼を富ませなかったと非難する。その実、彼は、あなたから永遠の生命の報いを騙し取ろうとしているのである。151. 助言は述べた。今度は権威を求めよう。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.26
Primum neminem debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut omnes sua inopia ditaret.
PL 16, 67B第一に、富める者から貧しい者となることを、誰も恥じるべきではない。貧しい者に施すあいだはそうである。キリストは富んでいたのに貧しくなり、その貧しさによってすべての人を富ませたからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.27
Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam sublevavit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim vobis utile est, ut Christum imitemini (II Cor. VIII, 10) .
PL 16, 67Bキリストは、我々が従うべき規範を与えた。貧しい者の飢えを退け、乏しさを和らげたのなら、空になった財産にも正当な理由があるということである。それゆえ使徒は言う。「この点で私は助言を与える。汝らがキリストに倣うこと、これが汝らに有益だからである」(二コリント8:10)〔「キリストに倣う」の句を含むこの形は、底本の刷るままに訳した〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.28
Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno praeterito (Ibid.) . Perfectorum utrumque est, non pars.
PL 16, 67C助言は善い人々に与えられ、叱責は迷う者を抑える。実に、使徒は善い人々に向けてのように言う。「汝らは昨年から、行うことだけでなく、望むことをも始めた」(二コリント8:10)〔底本は Ibid.(同じ書の同じ箇所)とのみ刷り、番号を付けない。直前の引照と同じ箇所と取った〕。両方を備えることは完全な者に属し、一方だけではない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.29
Itaque docet et liberalitatem sine benevolentia, et benevolentiam sine liberalitate non esse perfectam.
PL 16, 67Cこうして使徒は、気前のよさが好意を伴わなければ、また好意が気前のよさを伴わなければ、完全ではないと教える。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.30
Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in vobis voluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet.
PL 16, 67Cそれゆえ使徒は、完全へと励まして言う。「今や、行うことをも成し遂げよ。汝らのうちに行う意志が熱心であるのと同じく、持っているものに応じて成し遂げることにも熱心であるように。意志が熱心であるなら、人が持っているものに応じて受け入れられるのであって、持っていないものに応じてではない」。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.31
Non enim ut aliis refectio sit, vobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, vestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad vestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (Ibid., 11 et seq.) .
PL 16, 68A「それは、他の人々に安らぎがあり、汝らに窮屈があるようにするためではなく、今のこの時に均衡によって、汝らの豊かさが彼らの乏しさを補い、彼らの豊かさが汝らの乏しさを補うようにするためである。それは均衡が生じるためであり、書かれているとおりである。『多く〔集めた〕者は余らず、少なく〔集めた〕者も不足しなかった』」(二コリント8:11以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.32
152. Advertimus quemadmodum et benevolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti.
PL 16, 68A152. 我々は気づく。使徒が、好意と気前のよさ、また尺度と実り、さらに人々をどのように含めているかを。尺度を含めたのは、不完全な者に助言を与えていたからである。不完全な者でなければ、窮屈を被ることはない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.33
Sed et si quis Ecclesiam nolens gravare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi imperfectus videtur.
PL 16, 68Aしかし、教会に負担をかけまいとして、何らかの司教職や奉仕の務めに就いている人が、持っているものをすべてではなく、務めに足りるだけを、徳にかなう仕方で働いて差し出すなら、私にはその人が不完全であるようには見えない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.34
Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit. 153. De personis autem puto dictum: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad vestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum sublevandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adjuvet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam.
PL 16, 68B私は、使徒がここで言ったのは、心の窮屈〔底本は augustiam と刷る。angustiam と読む〕ではなく家計の窮屈だと考える。153. 人々については、次のように語られたのだと私は考える。「汝らの豊かさが彼らの乏しさを補い、彼らの豊かさが汝らの乏しさを補うように」。すなわち、民の善い働きの豊かさが、彼ら〔illorum は聖職者を指すと取った〕を養うことの乏しさを和らげることに向けられ、彼らの霊的な豊かさが、民の霊的な功績の乏しさを助け、民に恩寵を授けるように、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.35
154. Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non minuit; quia nihil est, quod amittit.
PL 16, 68B154. それゆえ使徒は、きわめてよい例を示した。「多く〔集めた〕者は余らず、少なく〔集めた〕者も不足しなかった」。この例は、すべての人を慈しみの務めへと見事に励ます。金を最も多く持つ者も余ることはない。この世にあるものは何ほどのものでもないからである。わずかしか持たない者も不足しない。失うものが無いからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.36
Res sine dispendio est, quae tota dispendium est. 155. Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumvis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit.
PL 16, 68C全体が損失であるものは、損失を生じない物である。155. また次のようにも、よく理解できる。「最も多く持つ者は、たとえ施さなくても、余ることがない。どれほど手に入れても、より多くを欲する者は常に乏しいからである。わずかしか持たない者は、不足しない。貧しい者を養うものは多くないからである」。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.37
Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed allevat mentem. 156. Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo.
PL 16, 68C同様に、金銭に代えて霊的なものを差し出すあの貧しい者も、恩寵を最も多く持っていても、余ることはない。恩寵は精神に重荷を負わせず、むしろ軽くするからである。156. しかし、次のようにも理解できる。人よ、あなたは余ることがない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.38
Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Joannes quo nemo major est inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum. 157. Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est.
PL 16, 68Cあなたが受けたものは、たとえあなたにとって多くても、どれほどのものだろうか。女から生まれた者のうちで彼より大きい者はいないヨハネも、天の国で最も小さい者より劣っていた。157. 次のようにも言える。神の恩寵は体に属するものとして余ることはない。それは霊的なものだからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.39
Quis potest ejus aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non videt? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis.
PL 16, 69A見えないその恩寵の大きさや広さを、誰が捉えることができようか。信仰がカラシ種のようであれば、山をも動かすことができるのに、あなたにはカラシ種以上のものが与えられていない。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.40
Si abundet in te gratia, non est verendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui gravius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam?
PL 16, 69Aあなたのうちに恩寵が満ちあふれるなら、これほどの賜物によって、あなたの精神が高ぶり始めはしないかと恐れるべきではないだろうか。主の恩寵をまったく持たなかった場合よりも、己の心の高ぶりからいっそう重く倒れた者が多いからである〔ミーニュの脚注は、non はすべての刊本と一部の写本に欠けるが、はるかに多くの、より良い写本にはあり、文を問いとして取れば無理がないとする。文末の疑問符も底本のままで、それに従って問いと取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.41
Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut dividatur: et quod parum videtur habenti, plurimum est cui nihil deest.
PL 16, 69Aまた、わずかしか持たない者も不足しない。恩寵は体に属するものではなく、分けられるものではないからである。持つ者にはわずかに見えるものも、何も欠けていない者にとっては、きわめて大きい。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.42
158. Consideranda etiam in largiendo (Dist. 86, c. Consideranda) aetas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere.
PL 16, 69A158. 施すにあたっては(『教令集』第1部第86区分「Consideranda」法文)、年齢と衰え、ときには慎みも考慮されなければならない。慎みは、生まれの良さを表すものである。それゆえ、もはや労働によって自分の糧を得られない老人には、より多く施せ。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.43
Similiter et debilitas corporis, et haec juvanda promptius. Tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem: et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit.
PL 16, 69B同様に、体の衰えにも、より速やかに助けを与えなければならない。さらに、富の中から困窮に落ちた者にも同じである。とりわけ、自分の落ち度でなく、強盗や、公示による財産没収や、中傷によって、持っていたものを失った場合はそうである。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.44
159. Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et juvenis validus frequenter accipit. Et verum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud judicii, sed taedii.
PL 16, 69B159. しかし、ある人はこう言うかもしれない。「盲人は一つ所に座っていても素通りされ、頑健な若者はしばしば受け取る」と。それは本当である。しつこさによってこっそり入り込むからである。それは判断によるのではなく、うんざりさせられることによる。
De officiis ministrorum libri tres 1.30.45
Nam et Dominus ait in Evangelio (Luc, XI, 8) de eo qui jam clauserat ostium suum, si quis ostium ejus procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem.
PL 16, 69B実に、主も福音書の中で(ルカ11:8)、すでに自分の戸を閉じた者について、誰かがその戸をいっそう図々しく叩くなら、彼はその執拗さのゆえに起きて与える、と言っている。