De officiis ministrorum libri tres 1.25.1
Exposito cur ductum non fuerit a memoratis virtutibus exordium, easdem in veteribus Patribus exstitisse pressius demonstratur. 116. Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera.
PL 16, 57Bなぜ、先に述べた徳から話を始めなかったのかを説明したうえで、それらの徳が古い父祖たちのうちにあったことを、より詳しく示す。116. ある人は、これらが第一に置かれるべきだったと言うかもしれない。務めの種類はこの四つの徳から生まれるからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.2
Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla majorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias.
PL 16, 57Bしかし、まず務めを定義し、そののちにそれを一定の種類に分けるのは、技術のすることである。我々は技術を避け、先人たちの例を示す。それらは、理解するうえで不明瞭を持ち込まず、扱ううえで詭弁を持ち込まない。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.3
Sit igitur nobis vita majorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.
PL 16, 57Cだから、先人たちの生涯は、我々にとって教えの鏡であって、狡猾さの覚え書きであってはならない。倣うための畏敬であって、論じるための狡知であってはならない。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.4
117. Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6) . Nemo enim prudens, qui Deum nescit.
PL 16, 57C117. そこで、聖なるアブラハムにおいて第一に思慮があった。聖書は彼について言う。「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)。というのも、神を知らない者で思慮ある者は一人もいないからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.5
Denique insipiens dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1) ; nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu (Jerem II, 27): qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu?
PL 16, 58A実に、「愚か者は言った、神はいない」(詩篇13:1)。知恵ある者なら、そう言わないからである。自分の造り主を求めない者、石に向かって「汝は私の父」(エレミヤ2:27)と言う者、悪魔に向かって、マニ教徒のように、「汝は私の造り主」と言う者が、どうして知恵ある者であろうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.6
Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet?
PL 16, 58A不完全で劣った造り主を、真実で完全な造り主よりも好んで持とうとするアレイオス派の者が、どうして知恵ある者であろうか。善い神よりも悪い神を持つことを望むマルキオンとエウノミオスが、どうして知恵ある者であろうか。自分の神を畏れない者が、どうして知恵ある者であろうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.7
Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9) . Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant in confessionibus suis (Prov. XXIV, 7) . Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad justitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit.
PL 16, 58A「知恵の初めは主への畏れ」(詩篇110:9)だからである。また、別の箇所にこうある。「知恵ある者たちは主の口から離れず、自らの告白の中でそれを思い巡らす」(箴言24:7)。聖書は同時に、「それが彼に義と認められた」と言うことで、別の徳〔正義のこと〕の誉れ〔gratia を「誉れ」と取った〕を彼に与えた。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.8
118. Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde justitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
PL 16, 58B118. だから、我々の先人たち〔primi nostri は「我々の側の者たちが最初に」とも読める〕は、思慮が真理の認識に成り立つと定義した。というのも、彼ら〔哲学者たちのこと。illorum の指す者は本文に明示されず、文脈から取った〕のうち、アブラハム、ダビデ、ソロモンに先んじた者が誰かあろうか。さらに、正義は人類の共同体にかかわるとした。実にダビデは言う。「彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠に存続する」
De officiis ministrorum libri tres 1.25.9
Justus miseretur, justus commodat (Psal. CXI, 9) . Sapienti et justo totus mundus divitiarum est. Justus communia pro suis habet, sua pro communibus. Justus se ipsum, priusquam alios, accusat.
PL 16, 58B「義人は憐れみ、義人は貸す」(詩篇111:9)。知恵ある義人には、全世界が富である。義人は共有のものを自分のものとし、自分のものを共有のものとする。義人は他人よりも先に自分自身を告発する。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.10
Ille enim justus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam justus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem (Gen. XXII, 3 et seq.) , reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.
PL 16, 58B実に、自分を惜しまず、隠しごとが隠れたままであることを許さない者こそ、義人である。アブラハムがどれほど義であったかを見よ。老年になって約束によって子を授かったが、主が求め返したとき、たとえ独り子であっても、いけにえとして差し出すことを拒むべきだとは考えなかった(創世記22:3以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.11
119. Adverte hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit justitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere.
PL 16, 58C119. ここに、一つの行いのうちに四つの徳がすべてあることを思え。神を信じ、子への愛着を造り主の命令に優先させなかったのは、知恵のわざであった。受けたものを返したのは、正義のわざであった。欲求を理性で抑えたのは、勇気のわざであった。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.12
Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus, temperantia.
PL 16, 58C父はいけにえを引いて行き、子は問い、父としての情は試みられたが、打ち負かされなかった。子は「父よ」と繰り返し呼び、父の腑を刺したが、献身を減らさなかった。さらに第四の徳、節制が加わる。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.13
Tenebat justus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria vehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reservaret.
PL 16, 59A義人は敬虔の節度と、遂行の順序をも保っていた。実に、いけにえに必要なものを運び、火を焚き、子を縛り、剣を抜くという、この献げる順序を守ったことによって、子を失わずにすむにふさわしい者となったのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.14
120. Quid sapientius sancto Jacob, qui Deum vidit facie ad faciem, et meruit benedictionem (Gen. XXXII, 1 et seq.) ? Quid justius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre divisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est?
PL 16, 59A120. 聖なるヤコブより知恵ある者があろうか。彼は神を顔と顔を合わせて見、祝福を受けるにふさわしい者となった(創世記32:1以下)。彼より義なる者があろうか。自分が得たものを、贈り物を差し出して、兄と分けた。彼より勇気ある者があろうか。神と取っ組み合いをした。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.15
Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae injuriam mallet praetexere conjugio, quam vindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat?
PL 16, 59A彼より慎ましい者があろうか。場所と時に応じて慎ましさを示し、娘が受けた辱めを、復讐するよりも結婚で覆うことを選んだ。他国の人々の中に置かれて、憎しみを集めるより愛を図るべきだと考えたからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.16
121. Noe quam sapiens, qui tantam fabricavit arcam (Gen. VI, 14 et seq.) ! Quam justus, qui ad semen omnium reservatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et universis magis quam sibi natus!
PL 16, 59A121. ノアはなんと知恵ある者であったことか。あれほどの箱舟を造った(創世記6:14以下)。なんと義であったことか。万物の種のために取っておかれ、すべての者のうちただ一人、過ぎ去った世代の生き残りとなり、来るべき世代の始祖となり、自分のためよりも世界とすべての者のために生まれた。
De officiis ministrorum libri tres 1.25.17
Quam fortis, ut diluvium vinceret! Quam temperans, ut diluvium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando corvum, quando columbam dimitteret, quando reciperet revertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret?
PL 16, 59Bなんと勇気があったことか。洪水に打ち勝つほどに。なんと節制があったことか。洪水を耐え忍ぶほどに。いつ入るか、どのような節度をもって過ごすか、いつカラスを、いつハトを放つか、いつ戻ってきたものを迎え入れるか、いつ出る好機を捉えるかを、彼は見分けたのである。