ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput I 第I巻 第I章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 23A · 9 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.1.1

1

Episcopi proprium munus, docere: sibi autem discendum esse, ut doceat; immo etiam docendum quod non didicerit, aut saltem et discendum simul, et docendum.

PL 16, 23A

司教に固有の務めは教えることである。ただし司教は、教えるために自ら学ばねばならない。いや、学んでいないことをも教えねばならず、少なくとも学ぶと同時に教えねばならない。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.2

2

1. Non arrogans videri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12) . In quo licet et humilitatem verecundiae ejus spectare et gratiam.

PL 16, 23A

1. 子らの間に教える心を抱いても、私は傲慢に見えまい、と思う。謙遜の師自身がこう言ったのだから。「来よ、子らよ、私に聞け。私は汝らに主への畏れを教えよう」(詩篇33:12)。ここには、彼の慎みの謙遜と好ましさを見て取ることができる。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.3

3

Dicendo enim, timorem Domini, qui communis videtur esse omnibus, expressit insigne verecundiae.

PL 16, 23A

というのも、万人に共通と見える「主への畏れ」を教えると言うことで、彼は慎みの際立った印を示したのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.4

4

Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, evidenter significavit.

PL 16, 23A

それでいて、畏れそのものが知恵の初めであり、至福をもたらすもの(神を畏れる者は幸いだから)である以上、彼は自らが、教えられるべき知恵の教師であり、得られるべき至福の指し示し手であることを、はっきりと示したのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.5

5

2. Et nos ergo ad imitandam verecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et visu comperta atque exemplo, vobis quasi liberis tradimus; cum jam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Ephes. IV, 11) .

PL 16, 23B

2. それゆえ我々もまた、彼の慎みを倣うことに励み、〔彼の〕恩寵を授ける務めを僭称する者ではなく、知恵の霊が彼に注いだもの、すなわち彼を通して我々に示され、目で見て確かめ、模範によって知ったものを、子に対するように諸君に伝える。我々が逃れようとしたにもかかわらず、司教職の責務が課した教える務めを、我々はもはや逃れられないからである。「実に神は、ある者を使徒とし、ある者を預言者とし、またある者を福音宣教者とし、ある者を牧者また教師とした」(エフェソ4:11)。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.6

6

3. Non igitur mihi apostolorum gloriam vindico. Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei?

PL 16, 24A

3. だから私は、使徒たちの栄光を自分のものとは主張しない。そもそも誰がそうできようか、神の子自らが選んだ者でなければ。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.7

7

Non prophetarum gratiam, non virtutem evangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas divinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere.

PL 16, 24A

私が得たいと願うのは、預言者たちの恩寵でも、福音宣教者たちの力でも、牧者たちの周到さでもなく、ただ神の聖典に向かう熱心と勤勉である。使徒はこれを、聖なる者たちの務めのうち最後に置いた。そして私は、まさにこれを、教える熱意によって学べるようにと願う。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.8

8

Unus enim verus magister est, qui solus non didicit quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant. 4. Quod ne ipsum quidem mihi accidit.

PL 16, 24A

真の師はただ一人であり、彼だけが、すべての人に教えることを学んだのではなかった。人間は、教えるべきことをまず学び、彼から、他の人に伝えることを受け取る。4. この点では、私にはそれすら起こらなかった。

De officiis ministrorum libri tres 1.1.9

9

Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere vos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante discere.

PL 16, 24B

私は法廷と行政職の栄章のただ中から引き離されて司教職に就き、自分が学んだことのないことを諸君に教え始めたからである。こうして、学ぶより先に教え始めることになった。それゆえ私は、学ぶと同時に教えねばならない。以前には学ぶ暇がなかったのだから。