De officiis ministrorum libri tres 1.19.1
Decorum quomodo describatur ab Oratore: an et quantum ad virtutem conferat formositas: postremo qua cura ne quid affectatum aut effeminatum in nobis appareat, efficiendum?
PL 16, 47B弁論家〔キケロ〕はふさわしさをどのように記述するか、容姿の美しさは徳にどれだけ寄与するか、最後に、我々のうちに作為的なものや女々しいものが現れぬようにするには、どれほどの注意を払うべきかを述べる。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.2
81. Delectavit me diutius in partibus demorari verecundiae; quia ad vos loquebar, qui aut bona ejus ex vobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, juvenilesque annos maxime decet.
PL 16, 48A81. 私は慎みの諸部分に長くとどまることを喜びとした。諸君に語っていたからである。諸君は、その善きものを自分自身から認めるか、あるいはその損失を知らないか、そのいずれかである。慎みは、あらゆる年齢、人、時、場所にかなうものであるが、とりわけ青年と若い年頃にふさわしい。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.3
82. In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae.
PL 16, 48A82. しかし、どの年齢においても守るべきことがある。すなわち、あなたの行うことがふさわしく、かなっており、あなたの生活の秩序が自らと整合している、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.4
Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.
PL 16, 48Aそれゆえトゥリウスもまた、あのふさわしさにおいて秩序が守られねばならないと考える。トゥリウスはそれを、容姿の美しさ、秩序、行いにかなった装いに置くと言う。これらは言葉で説明するのが難しいが、それゆえ理解されれば足りる、と彼は言う。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.5
83. Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamvis ille etiam vires corporis laudet.
PL 16, 48B83. しかし彼がなぜ容姿の美しさを〔そこに〕置いたのか、私にはよく分からない。もっとも、彼は体の力をも称賛しているのだが。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.6
Nos certe in pulchritudine corporis locum virtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia verecundia et vultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere.
PL 16, 48B我々は確かに、体の美しさのうちに徳の座を置かない。しかし魅力を排除するわけではない。慎みは顔そのものを恥じらいで染め、いっそう魅力あるものにするのが常だからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.7
Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori.
PL 16, 48B実際、職人がより適した材料の中でいっそうよく仕事をするように、慎みも、体の美しさにおいてこそ、いっそう際立つ。ただし、その体の美しさそのものが作為的であってはならない。自然で、素朴で、求められたものというより無造作であり、高価で白く輝く衣に助けられるのでなく、ふつうの衣に助けられていること。徳にかなうことと必要には何も欠けず、華美には何も加わらぬためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.8
84. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi gravitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere.
PL 16, 49A84. 声そのものも、締まりを欠かず、砕けておらず、女めいた響きを少しも帯びないこと。多くの人は重々しさの外見を装うためにそのような声を真似るのが常であるが、〔そうではなく〕男らしい型と規準と活力を保つ声であること。実に、これこそが生き方の美を保つことであり、それぞれの性と人にかなったものを与えることである。
De officiis ministrorum libri tres 1.19.9
Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum aut vocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam imitemur: ejus effigies, formula disciplinae, forma honestatis est.
PL 16, 49Aこれが振る舞いの最善の秩序であり、あらゆる行いにふさわしい装いである。ただ、声の響きであれ体の身振りであれ、ひ弱で砕けたものを私が認めないように、野卑で粗野なものも認めない。自然に倣おう。自然の像は、教えの規範であり、徳にかなうことの形である。