ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XX 第II巻 第XX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 129B · 15 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.20.1

1

Omnibus multum prodesse bonorum familiaritatem, maxime vero adolescentibus: hoc Jesu Nave ac Moysi, aliisque exemplis probari: quibus subjicitur qui aetate sint dispares, virtute interdum pares esse, ut Petrus ac Joannes patefaciunt.

PL 16, 129B

善き人々との親しい交わりはすべての人に大いに益となるが、とくに若者にとってはそうであることが、ヌンの子ヨシュアとモーセの例やほかの例によって証明され、これに、年齢の異なる者が徳においては時に等しいことがあるという点が、ペトロとヨハネの例によって加えられる。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.2

2

97. Plurimum itaque prodest unicuique bonis jungi. Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur.

PL 16, 129B

97. それゆえ、善き人々と結びつくことは、各人にとって大いに益となる。若者にとっても、名高く知恵ある人々に従うことは有益である。知恵ある者と交わる者は知恵ある者であり、思慮なき者にくっつく者は思慮なき者と見られるからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.3

3

Et ad instructionem itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem.

PL 16, 129B

そのうえ、それは教育のためにも、廉直の証しのためにも、大いに役立つ。若者は、自分が付き従う人々の倣う者であることを示し、また、交わりたいという望みを汲み取った相手から、生き方の似姿を受け取ったという評判が固まるからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.4

4

98. Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam (Exod. XXIV, 13) .

PL 16, 129C

98. ヌンの子ヨシュアがあれほど偉大になったのはそのゆえである。モーセとの結びつきは、彼を律法の知識へと教育しただけでなく、恩寵へと聖別したのである(出エジプト記24:13)。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.5

5

Denique cum in ejus tabernaculo divina refulgere praesentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur.

PL 16, 129C

実に、モーセの幕屋で主の威光が神の臨在によって輝くように見えたとき、幕屋にいたのはヌンの子ヨシュアただ一人であった。モーセが神と語り合っているとき、ヨシュアもまた聖なる雲に覆われていた。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.6

6

Presbyteri et populus deorsum stabant; Jesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat (Exod. XXXIII, 11) . Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii.

PL 16, 129C

長老たちと民は下に立っていた。ヨシュアはモーセとともに、律法を受けるために登った(出エジプト記33:11)。民はみな陣営の内にいたが、ヨシュアは陣営の外、あかしの幕屋にいた。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.7

7

Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.

PL 16, 129C

雲の柱が降りてモーセと語るとき、彼は忠実な奉仕者のようにそばに立っていた。年長者たちが遠く離れて神の奇跡に震えているあいだ、この若者は幕屋から出なかった。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.8

8

99. Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis (Deut. XXXIV, 9) .

PL 16, 130A

99. このように、彼は驚くべき業と畏れ多い秘密のあいだ、至るところで聖なるモーセに離れずつき従っていた。そこから、交わりの仲間であった者が、権能の後継者となったのである(申命記34:9)。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.9

9

Merito vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus (Josue III, 15 et seq.) , diceret: Stet sol, et staret sol (Josue X, 12, 13) ; quasi ejus spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis.

PL 16, 130A

このような人が、川の流れを止め(ヨシュア記3:15以下)、「太陽よ、止まれ」と言うと太陽が止まった(ヨシュア記10:12, 13)のも当然である。あたかも彼の勝利の観客であるかのように、太陽は夜を遅らせ、昼を延ばしたのである。さらに何と、モーセには拒まれたことだが、彼だけが、民を約束の地に導き入れるために選ばれた。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.10

10

Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, hujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem (Exod. XIV, 21) : ille mari, hic coelo imperavit.

PL 16, 130A

彼は信仰の奇跡において偉大であり、勝利において偉大であった。モーセの業はより尊く、ヨシュアの業はより栄えた。こうして二人とも、神の恩寵に支えられて、人間の境遇を超えて進んだ(出エジプト記14:21)。一方は海に、他方は天に命じたのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.11

11

100. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium (Gen. XII, 4) . Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi.

PL 16, 130A

100. したがって、年長者と若者の結びつきは美しい(創世記12:4)。一方は証しとなり、他方は慰めとなる。一方は教えとなり、他方は喜びとなる。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.12

12

Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adjunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur?

PL 16, 130B

若者ロトが、出発するアブラハムにつき従ったことは省く。それがむしろ血縁によるもので、自由意志によるよりは必然による結びつきだと思われるといけないからである。エリヤとエリシャについては何と言おうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.13

13

Licet non expresse Elisaeum juvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus juniorem fuisse (III Reg. XIX, 21) . In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum (Act. XII et alibi) .

PL 16, 130B

聖書はエリシャが若者だったとはっきり示してはいないが、我々は彼がより若かったと気づき、推し量る(列王記三19:21)。使徒言行録では、バルナバがマルコを連れ、パウロがシラスを、パウロがテモテを、パウロがテトスを連れた(使徒言行録12章ほか)。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.14

14

101. Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes.

PL 16, 130B

101. だが、これら先の例では、務めが分かれているのが見える。年長者は助言で、若者は奉仕で優れるのである。しかし多くの場合、徳においては等しく、年齢において異なる者どうしも、互いの結びつきを喜ぶ。ペトロとヨハネが喜んだようにである。

De officiis ministrorum libri tres 2.20.15

15

Nam adolescentem legimus in Evangelio Joannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.

PL 16, 130C

我々は福音書で、しかも彼自身の言葉で〔et sua voce は legimus にかかり、ヨハネが自ら書いた福音書の言葉からも、の意と取った〕、ヨハネが若者であったと読む。ただし、功績と知恵においては、年長者の誰にも劣らなかった。彼には、敬うべき老成した品行と、白髪のような思慮があったからである。汚れのない生は、善き老年の報酬である。