ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXIX 第I巻 第XXIX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 63C · 17 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.29.1

1

Justitiam in bello etiam atque ipsis hostibus servari oportere Moysis ac Elisaei exemplis ostenditur: ab Hebraeis mutuo veteres accepisse, ut hostes appellarent nomine molliori: denique justitiae fundamentum in fide esse, ac formam in Ecclesia.

PL 16, 63C

正義は戦いにおいても、敵に対してさえ守られなければならないことが、モーセとエリシャの例によって示される。古人はヘブライ人から借りて、敵をより柔らかな名で呼んだこと、実に、正義の土台は信義にあり、その姿は教会にあることも示される。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.2

2

139. Quanta autem justitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reservatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, adversus justitiam putetur aut loco praevenire, aut tempore.

PL 16, 63C

139. 正義がどれほど大きいかは、次のことから理解できる。正義は、場所にも、人にも、時にも除外されず、敵に対してさえ保たれる。敵と戦闘の場所または日が定められたなら、場所または時に先んじることは正義に反すると見なされるのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.3

3

Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu gravi capiatur, an superiore gratia, vel aliquo eventu.

PL 16, 63C

実に、ある者が、戦闘と激しい衝突によって捕らえられるのか、それともより大きな好意かあるいは何らかの出来事によって捕らえられるのかは、重要だからである〔superiore gratia の意味は定かでない。「より大きな好意」と取った〕。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.4

4

Siquidem vehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, vehementior refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Judaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est.

PL 16, 63C

実に、より激しい敵、不誠実な敵、より多く害を加えた敵には、より激しい報復が返される。ミディアン人については、彼らが自分たちの女たちを通して、ユダヤ人の民のうち多くの者に罪を犯させたので、そのために神の怒りも父祖たちの民に注がれた。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.5

5

Et ideo factum est ut nullum Moyses victor superesse pateretur (Num. XXXI, 3 et seq.) : Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentaverant plebem patrum, non expugnaret Jesus; sed conditionis impositae afficeret injuria (Josue IX, 20 et seq.) .

PL 16, 63D

そして、それゆえに、勝利者となったモーセは、一人も生き残ることを許さなかった(民数記31:3以下)。しかしギブオン人は、戦いよりも欺きによって父祖たちの民を試みたが、ヨシュア〔底本は Jesus。ヌンの子ヨシュアのこと〕は攻め滅ぼさず、課された条件の苦しみを加えるにとどめた(ヨシュア記9:20以下)。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.6

6

Syros vero Elisaeus, quos obsidentes in civitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur videre non possent, volenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captivasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum (IV Reg. VI, 14 et seq.) ; ut humanitate provocati gratiam repraesentarent.

PL 16, 64A

またエリシャは、包囲していたシリア人を町の中へ導き入れ、彼らがどこへ入るか見えないよう、束の間の盲目で打たれていたとき、彼らを打とうとしたイスラエルの王に同意しなかった。こう言ったのである。「汝は、槍と剣で捕らえたのでない者を打ってはならない。彼らにパンと水を与えよ。食べ、飲み、そして解き放たれて、その主君のもとへ行くように」(列王記四6:14以下)。人情に促されて、恩に報いるようにするためであった。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.7

7

Denique postea in terram Israel venire piratae Syriae destiterunt. 140. Si ergo etiam in bello justitia valet, quanto magis in pace servanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum venerant.

PL 16, 64A

実に、その後、シリアの略奪者たちはイスラエルの地に来ることをやめた。140. 戦いにおいてさえ正義が力を持つのなら、平和においてはなおさら守られなければならないのではないか。預言者は、自分を捕らえに来た者たちにも、この好意を施した。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.8

8

Sic enim legimus, quod in obsidionem ejus miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus ejus obviaret omnibus. Quem videns exercitum Giezi servus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit.

PL 16, 64B

実に、我々はこう読む。シリアの王は、エリシャが自分のあらゆる企てと策に立ち向かう者だと知って、彼を包囲するために自らの軍勢を送った。預言者の僕ゲハジは、その軍勢を見て、身の安全の危険におののき始めた。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.9

9

Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi servo suo, aperti sunt. Et vidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei.

PL 16, 64B

預言者は彼に言った。「恐れるな。我々と共にいる者のほうが、彼らと共にいる者より多い」。預言者が僕の目が開かれるように願うと、目は開かれた。こうしてゲハジは、山全体が、エリシャの周りに馬と戦車で満ちているのを見た。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.10

10

Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam vos ad hominem quem quaeritis. Et viderunt Elisaeum, quem corripere gestiebant: et videntes, tenere non poterant.

PL 16, 64B

彼らが下って来るとき、預言者は言った。「神よ、シリアの軍勢を盲目で打て」。これが聞き入れられると、彼はシリア人に言った。「私に付いて来い。汝らが捜している人のところへ導こう」。そして彼らは、捕らえようとはやっていたエリシャを見た。見ながら、捕らえることができなかった。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.11

11

Liquet igitur etiam in bello fidem et justitiam servari oportere, nec illud decorum esse posse, si violetur fides. 141. Denique etiam adversarios molli veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur.

PL 16, 64C

したがって、戦いにおいても信義と正義が守られなければならず、信義が破られるなら、ふさわしいものでもありえないことは明らかである。141. 実に、古人は敵対者をも柔らかな呼び名で呼び、「外来者」と称した。古い習いでは、敵は「外来者」と呼ばれていたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.12

12

Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; adversarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant vocabulo.

PL 16, 64C

これもまた、我々のもとから取られたと言うことができる。ヘブライ人は、自分たちの敵対者を「アロピュロス」〔ギリシア語で「他の部族の者」の意〕と呼んだが、これはすなわち、ラテン語で言えば「異国人」という語である。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.13

13

Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel (I Reg. IV, 1) .

PL 16, 64C

実に、サムエル記上〔底本は「王国の書」第一巻と呼ぶ〕にこう読む。「その日々のうちに、異国人たちがイスラエルと戦うために集まった」(サムエル記上4:1)。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.14

14

142. Fundamentum ergo est justitiae fides; justorum enim corda meditantur fidem: et qui se justus accusat, justitiam supra fidem collocat; nam tunc justitia ejus apparet, si vera fateatur.

PL 16, 64C

142. したがって、正義の土台は信義である。義人たちの心は信義を思うからである。自分を責める義人は、正義を信義の上に置く。真実を告白するなら、そのとき、その人の正義が現れるからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.15

15

Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion (Esai. XXVIII, 18) , id est, Christum in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma justitiae est.

PL 16, 64D

実に、主もイザヤを通して言う。「見よ、私はシオンの基に石を置く」(イザヤ28:18)〔底本の引照のまま。この句は28:16に当たる〕。すなわち教会の基にキリストを置くのである。万人の信仰〔fides は前節の「信義」から「信仰」へ移る〕はキリストであり、教会はいわば正義の形である。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.16

16

Commune jus omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse justus, ipse dignus Christo est.

PL 16, 65A

〔教会では〕権利は万人に共通である。〔教会は〕共に祈り、共に働き、共に試みを受ける。実に、自分自身を自分に対して否む者、その人こそ義人であり、キリストにふさわしい。

De officiis ministrorum libri tres 1.29.17

17

Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum (I Cor. III, 11) , ut supra eum opera justitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis justitia est.

PL 16, 65A

それゆえパウロも、キリストを土台として据えた(一コリント3:11)。その上に、我々が正義の行いを築くためである。信仰が土台だからである。行いのうち、悪いものには不法があり、善いものには正義がある。